Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Beger, Lorenz
Thesaurus Brandenburgicus Selectus (Band 1): Sive Gemmarum Et Numismatum Graecorum In Cimeliarchio Electorali Brandenburgico Elegantiorum Series — Coloniae Marchicae, 1696 [Cicognara, 2757-1] [VD17 3:607663V]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.3458#0296
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
2y8 NUMISMATA REGUM
autem nondum suffragari possum. Ejus enim insute Apollo non Laureatus,
sed radiatus inNummis occurrit. Quid ? qubd nec caput hoc Apollinivideatur
quadrare,cum ejus lineamenta potiiis hominem,quam Deum indigitent. De
lineamentis, respondit D U L O D O R U S, non absurde judicas. Ipsi Posidonio
Caput tribuerem& ego,nisi Juventas judicium cohiberet, omninbque Apollini
addicendumclamaret. Quod de Apolline mones, una distinftione eliderepo-
tero, Caput radiatum in Numismatibus Solis est, cuiRhodus sacra fuit, cujusque
celebratissimus in ea Colossus, nemini ignoratur. Multb aliter Caput Laurea-
tum. Non Solem hoc indigitat, sed Apollinem, studiorum praffidem, quem
cognominibus Ixii & Telchwii, Rhodiis cultum esse, apud Stephanum, & Dio-
dorum docetur. Hunc quidni signaret Posidonius, Sapientfe nobilioris magi-
ster? quidni Laureatum, qui & vaticiniis suis sapientia; coronam meruerat ? Et
utriqne Patrice, Syria; scilicet & Rhodo, in veneratione erat ? Nihil obstare vi-
deo. Tibi potiiis, dulcissime ARCHyEOPHILE, his ita dedustis, utipro-
misi, liberrimum arbitrium relinquo, an Olbiopolitas, an verb Apamensi, hoc
Numisma tribuendum censeas. Anceps judicmm est, respondit ARCHiEO-
PHILUS. Utriusque causa suis firmatur rationibus; Si ipsos alloqui facultas
daretur, illud Menalcas apud Virgilium huc detorquerem:
Et Nummo Tu dignus, & hk, & quhqtm eodem
Nomine Neptunum coluit,Pha'bumque celebrat.
NICOCLIA HEROINA


Sequitur,perrexit DULODORUS,cujus Numisma,licet satis apertis adhuc
literarum ductibus patescat,nihil tamenIucis,velexPIistoricis,vel exPoetis tra-
hit. Quis enim unquam Nicocliam Heroinam celebravit? NicoclisRe-
gis Cypri sororem forsitan ex nomine conjicias. Sed quis Authorum ejus me-
minit? aut quomodo conveniet aversa; inscriptio ?
Eo rarius est hocNumisma, inquit ARCH/EOPHILUS, similis sane cum
HPQIAOS elogio exstant inNumismatibus Naujicaa <kfa/ia Procla, de qua po-
steriore obiteregit Per-Ill. SPANHEMIUSadDiatribamdeNummoSmyr-
nsorum, editam cum selestis Seguini Numismatibus altera; editionis. In pro-
posita,nisi fallor, Laurea rationem nominis testari poterit, & aversa: Lyra, vel
Apoliinis cultum,velHeroina; sludium. Ita ess,relpondit DULODORUS,
quanquam etiam ad meritum referri possmt; Ciim enim Heroina nominetur,
procul dubio vi&oriam aliquamCitharadecantandam obtinuerit; Sed quidLi-
tera; Lyra; circumpositse? anAZOPETON legas? itaut locus signatursintelli-
gatur, qualis forsan Azorm, Urbs Pelagonia;, aut Azora, civitas Sopbenes, penes
Euphratem,apud Ptolemsum? An Literas dividas, adeb ut sub ETOA. An-
nus Primm Iateat, ZOP. autem, vel Zoriga, & ipsa Sophenes penes Euphratem
Civitas, vel Zoropajfm, civitas Armenia; minoris sit.
Vocem
Bildbeschreibung
Für diese Seite sind hier keine Informationen vorhanden.

Spalte temporär ausblenden
 
Annotationen