Beger, Lorenz
Thesaurus Brandenburgicus Selectus (Band 1): Sive Gemmarum Et Numismatum Graecorum In Cimeliarchio Electorali Brandenburgico Elegantiorum Series — Coloniae Marchicae, 1696 [Cicognara, 2757-1] [VD17 3:607663V]

Page: 304
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/beger1696bd1/0322
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
3o4 NUMISMATA REGUM
quam Regno. Fortunse iniquitas mores emolliverat: Studia illustraverat in-
telle&um; Indeque nescio,an deRege tamgratioso,fastum dicam an insaniam?
tantam prasumere possim ? Potiore jure, quem non poenituit de Libya scribere,
ejus Regionis gloriam videbitur Numismate consecrasse, quam Eruditionis, stu-
diique in Romanos prjemium habuit. Ab Augusto restitutus est, ab eaque re-
stitutione annus Regni XXXVI. intelligendus, quem in aversa expressiim cer-
nimus. Ita Harduinus, inquit ARCH/EOPHILUS, an autem fidem mereatur,
haudabsrefortasse dubitares. Dubitarem? inquit DULODORUS, ciim
tamen in ejusdem Jub^Nummis aliis, numeri XXXX. XXXXII. & XXXXV.
occurrant,idque ut & in proposito,praemissa cum litera R ? Ciim & in eorum,quos
Levinus Torrentius ad Suetonium protulit, unusnon R. tantiim,sed &A. cum
adje&o numero X.exhibeat? apertd testimonio, Regni Anno decimo perculsum
esse. Subscriberem placito, respondit ARCH/EOPHILUS, si ubique nu-
merus adje&us esset; Ciim autem easdem.IiterasR. A. absquc numeris capiti
Equi inscriptas, inNummo PtoIenm,Jub£eFilii,apud Cl. Sponium videam, in
Miscell. p. [46. Ciim insuper litera R. non semper numero juntta sit, & nume-
rus non tantiim in Jubx, sed etiam in Coloniarum Julise Cartenna?& Julise Babba;
Nummis occurrat,nescio an tuto Harduini sententiam amplecli polsimus. /Etas
sane eam aperte explodit. Videsne effigiem hanc,ut juvenilis adhuc,&succu-
lento eetatis ssore est conspicua? Atqui si numeri aversie annum Regni 36. desi-
gnarent, minimiim tunc sexaginta annorumjuba fuisset; Anno enim V.C. 708. in
Triumpho du£tus,&anno V.C. 729. restitutus est, adeoque annos viginti & u-
num Regno caruit, quibus si addas annos infantije, quos ante Triumphum ha-
buit, & annos Regni in Numismate expressbs, haud minus sexaginta exsurgent,
quam setatem effigies hxc neutiquam prjefert. Effigiem, inquit DULODO-
RUS, si probe consideres,adeo juvenilem non deprehendes; tenui & longiore
filo dependet, & circa oculos non obscura sunt provectioris setatis indicia; Ma-
Ix equidem in rugas non concidere, sed quis nescit, eas in quibusdam ad sene-
stutem usque succulentas perstare. Quis nescit, etiam Amfices plerumque in
id incumbere,utR egibus,etiam prove£tioribus,adulatorio cado quendam vege-
tx adhuc setatis ssorem assingant? NummusPtolemjei quid in contrariumfaciat,
non video: Vel enim numerus vetustate detritus fuit,vel etiam literse R.A. aliter
erunt explicands, & quidnide Reftitutore Africa, quam caput Equi designare
poterit? Quod de litera R. in quibusdam Nummis omissa, quod de numero
etiam in Coloniarumjulia; Cartennce, &Juhaj Babbaj Numismatibus expresso
moves, id leve est; Si enim significatio numerorum in quibusdam edoda jam
erat, non opus utique fuit, eam denub, & in omnibus adjicere: & de Coloniis
quid mirum, si annos Regni expresserint Regis ejus, sub cujus Sceptro feliciter
agebant? Exemplum Csesare£e utique rem in aprico ponit; Hax ciim anteay<?/
didta esset, ajuba autem Cafarea nomen accepisset, Numisma signavit,in cujus
adversaREX JUBA, &inaversa C^SAREA. R.XXXII.Iegitur,apert6 te-
stimomo, etiam Urbes annos Regni Regis sui signasse. Sed age! Si Harduini
sententia Tibi displicet, substitue aliam firmiore basi subnixam !
Davus sum, inquit ARCHyEOPHILUS, non Oedipus; Tuo suffragio
acquiesco, gratias agens, quod dubia mihi eximere dignatus sis. Ad alia igitur
pergo, subjecit DULODORUS. In Europam regressum jamdudum ex-
lpectat

COM'
loading ...