Beger, Lorenz
Thesaurus Brandenburgicus Selectus (Band 1): Sive Gemmarum Et Numismatum Graecorum In Cimeliarchio Electorali Brandenburgico Elegantiorum Series — Coloniae Marchicae, 1696 [Cicognara, 2757-1] [VD17 3:607663V]

Page: 329
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/beger1696bd1/0347
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
MAGNyE GRJECIM. 319
Hinc sane & litera» AMI interpretationem mutuari poterunt, nisi potius adHer-
culem eas referas,secundum illud Horatii:
— — DivesAMICO
Hercule. —• —
Ita & Avicula &fulmen, ex amplissimis, qusejovi Olympico miserunt, Metapon-
tinorum donariis Iucem mutuantur; Iis enimJovis lpsius simulacrum intersuis-
se, Pausania? memoratur, altera manu fulmen, altera avem pra;ferentis. Quid
pra;ter ea desiderem? Ut demonstretur,respondit DULODORUS, caput
barbatum aliusnon esTe,quamMartis; Praster enim quodMars hoc habituetiam
inBruttiorum,a!iorumque Numismatibus prostat, Caput Galli primo in Numi-
smate,& Canem in Numismate sexto cernimus, animalia, ut vulgo notum est,
Marti sacrata.
De Gallo res trita est,inquit ARCH/EOPHILUS, sed de Cane adhuc
dubitem. Phurnutum adi, respondit DULO DORUS: Mars, inquit, dici-
tur homicida,& hominum pernicies,& clamofus,& ajlro percitus, qubd maximus
ferventi negotio apugnantibus fuftollatur clamor: Ob quam etiam caufam non-
mdUAJinos quoque eimassant, ob turbulentum& acutmn rugitum;fedplurimiCA-
NES, ob ruditatem & molejiiam anhnantis. Sed de his utique patet. De lite-
ris AMI adhuc dicendum, neque enim, quod de Hercule Amico adfertur, ciim
Latinum sit,Urbi Grscse convenire videbitur. Potiiis,uti inTarentinorum Nu-
mismatibus, ita & hic quidam Colonias dustor, & quid si Leucippi Comes ? deno-
tari poterit. Ad Minervam addendum, Aristotele teste, HeUeniam diclam este.
Fortassis, excepit ARCH./EOPHILUS, Minervs etiam lliaca hic ratio esse
poterit, hanc enim & Roma?, & Lavinii, & Luceria?, & Siritide cultam, Strabo te-
statur. Siris autem, teste Stephano & Eustathio, eadem fuit, qua; postea aMe-
tabo, filio Sisyphi, barbaris Metabum, Grajcis autem Metapontum di&a est. Si
res ita se haberet, ait D U L O D O R U S, etiam de Hercule liqueret, Sirin enim
Heracleam vocatam Plinius Lib.III. c.11. Author est ;Sed notandum,fal!i & Ste-
phanum & Eustathium,Metapontum enim a Siritide distare, ex Strabone doce->
mur. Hasc st itasint, perrexit ARCHiEOPHILUS, Clavaj utique nihillu-
cis remanet. Quidni? respondit DULODORUS. Uti sub CapiteMartis ori-
ginem a Thracibus, qui sub Terei Martis filio fuerunt, ita sub Clava, non minus
ac sub Cerere & Minerva, origo ab Achajis Iatere poterit; Ceres Panachaa, &
Minerva Panachcek, & Hercules Buraicm in Achaia,teste Pausania culti, rem in
aprico ponunt.
De capite Bo vis adhuc audire placet, subjecit ARCFIyEOPHILUS; ne-
que enim,quo sine in Numismatibus Metapontinorum occurrat, facile dixero,
& ciim incusum sit, neque rationes signatura; astequor. Caput Bovis, respon-
dit D U L O D O R U S, ex Agricultura interpretationem mutuatur, de qua su-
pra; Ratio signatura? obscura esse non potest. Cum figura,massa; argentea? incu-
sa sit,utique clarum est, eam in Matrice, quam vocant,non ccelatam, sed ex ea
elevatam suisse, eo plane modo, qud hodienum artis hujus peritissimi, Numi-
smatum &Figuras & Inscriptiones ex Chalybe elevare, & elevatas in matrices
incutere solent, ex quibus postea rursus elevata? in Numismatibus prodeunt.
At mihi, excepit ARCHiEOPHILUS, error signaturae hic videbatur, inde
ortus, si Numisma quoddam percussiim ex superiore matrice forte non exime-
retur,unde postea necesse fuerit, Figuras ejus substrata? laminze eo modo impri-
mi, quo & in hoc Metapontinorum Numismate cernimus. Res credibilior est,
quo rariora sunt ejusexempla,ciim pluraprocul dubioprostarent,st ex 7rpoxips<7st
procederent. Paucitas exemplorum, respondit D U L O D O R U S, contra me
Tt nihil
loading ...