Beger, Lorenz
Thesaurus Brandenburgicus Selectus (Band 1): Sive Gemmarum Et Numismatum Graecorum In Cimeliarchio Electorali Brandenburgico Elegantiorum Series — Coloniae Marchicae, 1696 [Cicognara, 2757-1] [VD17 3:607663V]

Page: 348
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/beger1696bd1/0366
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
348 'NUMISMATA
gine DORIENSESfiw, cmfederith. Vides ARCH/^OPHILE,Soiinum
Philargyrio non contrariari. At Strabo, inquit A R C H JE O P HIL U S, & Mar-
tianus Heracliensis ev TleowywB, non Tarentinorum, autDoriensium, sed Syba-
ritarum Coloniam Posidoniatas faciunt. Strabo, respondit DULODORUS,
Sybaritas quidem murum ad mare condidisse asserit,& habitarores sursum com-
migrasse: habitatores autem illos Sybaritas fuisse, non asserit. Martiani testi-
monium incertkudme famse nititur; Ita enim ait:
Mlypi W6 Tlo<TU$avix<$og woy.xvjJi£wg
TJsque adil/am,qu<e Pofidonia vocatur
jQuam dicunt condiiam olim a SybariW-
Quid si fama ex stru&ura muri fuerit orta ? Quid si Sybaritis Tarentini super-
venerintP&habitatores amari sursum deduxerint? itaqueUrbis Authores exsti-
terint? Numismata sane non Sybaritas,sed Tarentinos agnoscunt,& ciim Phi-
largyrii testimonium concurrat,non video quid contra possit adferri? De Tau-
ro adhuc dicendum restat, excepit ARCHy^EOPHILUS. Taurus, respon-
ditDULODORUS,Neptuno sacer perhibetur. Notum est Virgilii testi-
monium:
TAURUM NEPTUNO, Taurum Tili,pulcher Apollo.
Nota sunt Neptuni Epitheta. Tcwpog 8cTxvpeTog vocabatur: Nota Tavpeiot. ejusdem
celebritas. Utraque videri postimt apud Hesychium. Festum, subjecit AR-
CHySOPHILU S, Posidoniatis celebratum Athenasus prodidit, in quo lacry-
mantes ab invicem discederent: An id Neptuni honori fecerint? Non dixerim,
inquitDULODORUS, aperte enim additur, antiquorum nominum & rituum
eos memoriam renovciJ/e,fortemque itafuam deplorajje, quod utique vix est, ut
honori Neptuni credi possit factum esse,
Hocin medio reliftum esto! perrexit ARCHZEOPHILUS. Ad Nu-
mismatis fabricam me converto. Raro signatum malleo statuis, & revera pau-
ca vidi, simili modo procusa. In altera area Neptunus elevatur,area deprimitur,
ut par est; in altera autem,licet&Taurus elevetur,margotamen aresTaurum
altitudine si non superat, tamen asquat. Hoc quomodo fieri potuerit, non vi-
deo. Res disficilis non est, responditDULODORUS. Antiquorum artificium
a moderno debet distingui. Antiqui non Cochlea utebantur, sed Malleo: non
tam margini, quam siguris operabantur. Id uti ex proposito, ita & ex aliis vi-
dere est, in quibus ciim exacla rotunditas desideretur, margo autem Figuram
altitudine superet, utique planum est,matricem massfe argenteas minorem, mas-
samque nullo circulo inclusam fuisse. Sed de his alibi. Picentinos prastervesti
Campaniam intramus. Hic in Mediterranea declinantibus, in lata planicie cre-
bris in orbern turribus cingitur

NOLA
loading ...