Beger, Lorenz
Thesaurus Brandenburgicus Selectus (Band 1): Sive Gemmarum Et Numismatum Graecorum In Cimeliarchio Electorali Brandenburgico Elegantiorum Series — Coloniae Marchicae, 1696 [Cicognara, 2757-1] [VD17 3:607663V]

Seite: 372
DOI Seite: Zitierlink: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/beger1696bd1/0390
Lizenz: Public Domain Mark Nutzung / Bestellung
0.5
1 cm
facsimile
NUMMISATA
SBLINONTINI
A MEGARENSIBUS ORTI.


Flguram in adversa sacrificantem,Goltzius vel Empedoclem velHercuIem
Alexicacon ad aram ifXculapii statuit, eo quod Empedocles Agrigentinus
stagnum, pestilentem ob Solis ardores aerem exhalans, immissis Hypsa & Seli-
nonte ssuviis diluisset, Civitatemque malo liberasset. Ratio aperta efl, inquit
ARCH/EOPHILUS; yEsculapio enim hoc sacrum sieri, Gallus /Esculapio
sacer demonstrat: demonstrat Serpens in Nummo Goltziano, in quo, ciim figu-
ra sacrificans loco rami Clavam teneat, labor ut pro Hercule sentiam. Ad
Nummum Goltzianum, excepit DULODORUS, res indubia est, sed in nostro
Herculem excludit formositas, tam faciei quam corporis. Ego Empedoclem
crediderim, cui ramus Lauri ideb datus credi potest, quod Apollini is sacer,
Medicina; Deo. Fulcit opinionemTaurus, a tergo ara: coronats inlistens. Uti
enimGallus^sculapio sacrisicabatur, idquod ex testamento Socratis apud Pla-
tonem liquet, ita Taurus Apollini.
Si res ita se habeat, inquit ARCH/EOPHILUS, Empedocles duobus hic
sacrificat, & /Esculapio & Apollini. Ita est, respondit D U L O D O R U S, nec
abs ratione, sive Deorum merita respicias, sive Empedoclis ipsiusque Populi
originem. Meritum est Sanitas, quam Empedocles, faventibus & Apolline &
/Elcuiapio Selinontiis restituit; Origo Populi a Megarensibus Grxcix est, qui
&ipsi Apollinem in Numismatibus expressere; Empedoclis ab Agrigento,apud
quos uterque,&iEsculapius&Apollo,in honore fuerunt. Non absque fulcro
loquor, de Apolline & ^sculapio Cicero testatur: Quicl Agrigento ? inquit ad
Verrem A£t. VI. nonne ejmdem P. Scipionh momtmentum ■)Jignum APOLLINIS
pukherrimum,cujus in femme litterulh minuth argenteis nomenMyronh erat in-
fcnptum, ex AiSCULAPII rehgiojijjimo fano fu/iulijii? De Empedocle Agri-
gentino, & ob beneficium a Selinontiis Divinis honoribus culto, videri potest
Diogenes Laertius, qui &Bovem ab eo immolatum & procemium in Apollinem
memoratscriptum: Etne de Selinontiorum a Megarenlibus origine dubites,
Thucydides Lib. VI. facit, cujus locus longior est, quam ut adscribi debeat. Et
quid juvabit ? subjecit AR C HM O PHIL U S, nisi & de Apolline Megaris cul-
to doceas. Id tritum est, inquit DULODORUS, non Numismata tantiim
rem probant, sed & Pausanias,& Virgilius,& Ovidius,Apollinem, referentes,Al-
cathoum in exstruendis Urbis muris juvisse, saxumque, ad quod Lyram depo-
suisset, calculo percussum, eundem sonitum edens, quem Lyra soleret, rei indi-
cium fuisse. Sed aversam inspicimus.
Si me audias, inquit ARCl LEOPIIILUS, paulisper adhuc moraberis, vi-
deo enim folium adhuc,video piscem,&aramo dependentem tabellam,cui ne-
scio quae figura insculpta est,utGallum taceam,ad quem mihi in mentem venit,
quod Fazellus mdit,GaI/os&GallinmAlarjalia; qux ex Lilybxi ruderibus cre-
verit,
loading ...