Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Beger, Lorenz
Thesaurus Brandenburgicus Selectus (Band 1): Sive Gemmarum Et Numismatum Graecorum In Cimeliarchio Electorali Brandenburgico Elegantiorum Series — Coloniae Marchicae, 1696 [Cicognara, 2757-1] [VD17 3:607663V]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.3458#0228
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ao GEM.M.JE.
quanquamneePoet£,nec alii Antiquorum id anxieobservaverint, iis enimtam
ante, quam post casum Phaethon vocatur. Argumento sit Ovidius, qui Lib. L
ciim de Epapho Jovis filio dixisset, fubjicit:
— Fuit huic animis aquatis & annis,
Sole fatm Phaethqn.
Etpaulo post:
Erubuit Phaethon, iramque pudore repreffit,
Et tulit ad Clymenen Epaphi convitia matrem.
Quibus ex versibus simul&Parentes Phaethontis discimus,5,0/mscilicet&Cly-
menen, ad quos taceri non debet placitum Scholiasta; Pindari Od. VI. p. 68- &
EustathiusadDionys.Perieg. f. 27. Phaethonta fcilicet Solis & P^v\g Nymphse
filium habitum, quem locum Per-Illustr. SP ANHEMIO debeo: Taceri non
debet assertum Pausania;, quod ex Hesiodo hausisse potuit, Phaethontem scil.
Cephali & Aurora; filium else. Sed h^ec ad propositum vel nihil, vel parum.
TersiiTimos Ovidii versus potius intueamur, & ad eos Gemmam nostram exa-
minemus. EnPhaethontem!
'Ipje pavet, nec qiiii commijfas fiestat habenas
Nec fcit quajit iter: necJtjciat, imperet illis
En Equos!
Volucriv Piroeis, Eous, /Ethon
Solis Equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras
Flammijerw implent.
En Fluvium!
—- — Maximus orbe
Adjacet Eridanus. —
Adest 8cPro!es Steneleia Cygnus, non viri forma expressus,qualis ante casum fue-
rat,sed avis, qualis post amnem querelis impletum fastus est. His di&is DU-
LODORUS subititit,exspeaans,quid ARCH^EOPHILUS incontrarium
allaturus esset. Is animo in Gemmam intento: De Cygno, inquit, levius est, ne-
que enim aliter Artifex eum adumbrare potuit, ut nominis simul ratio patesce-
ret; Sed id mihi mirum videtur, cur non & Virgines, aliquo metamorphoseos
vestigio insignierit ? cur eas, utpote Solis filias, Urnis instruxerit ?
Solis fiharum, regessit DULODORUS, in Gemma nostra tantiim una ex-
preiTa est, eaque ad dextram, cujus brachia in frondes jam protenduntur. Si ta-
men & reliqua; ex earundem numero forent, utique sufnciens ratio Urnarum
ex Physica fabulse interpretatione exsurgeret. Clymene Phaethontis mater, va-
por aqueus esse potest, vi Solis elevatus: Phaethon & Sorores, esse possunt ignes
&pluviar,qujE exvaporibus ilIis,ardore velaccensis,vel condensatis,procedere
solent. Ille terras comburit, hx tanquam lacrymis ssumina augent,& ripas ar-
boribus vestiunt: adeo ut hinc fabula; ortum non absurde deducerem,& proin-
deUrna; multb justius Solis filiabus quadrare possent, quam Aurse in marmore
Pighiano,quod inFasciculis dedi. Sed hax-anxie adstruereopusnonest,limeo
judicio acquiescas,non Solis filias has agnoveris,sed NAjADES,Nymphas fon-
tium autssuviorum, «Vo roO vatisiv di£tas,quod est fluere. His urnas tribui novum
non est, Exempla exstant apud Cl.SponiuminMiscell. pag.3r. exstant&inMa-
nuscripto Pighiano Thesauri El. Brandenburgici. Et ne sub casum Phaethontis
eas abfuisse arbitreris, surgit Ovidius, qui cum ab Eridano exceptum, & ablutum
Phaethontem memorasset, subjicit:
Najades Hespertce trifida fumantia flammd.
Corpora dant Tumulo. Signant quoque carmine fatfum.
Satis-
Image description
There is no information available here for this page.

Temporarily hide column
 
Annotationen