LIBER PRIMUS
Carmina qui quondam studio florente peregi,
Flebilis heu maestos cogor inire modos.
Ecce mihi lacerae dictant scribenda camenae
Et veris elegi fletibus ora rigant.
Has saltim nullus potuit pervincere terror,
Ne nostrum comites prosequerentur iter.
Gloria felicis olim viridisque iuventae
Solantur maesti nunc mea fata senis.
Venit enim properata malis inopina senectus
Et dolor aetatem iussit inesse suam.
Intempestivi funduntur vertice cani
Et tremit effeto corpore laxa cutis.
Mors hominum felix, quae se nec dulcibus annis
Inserit et maestis saepe vocata venit.
Eheu quam surda miseros avertitur aure
Et flentes oculos claudere saeva negat.
Dum levibus male fida bonis fortuna faveret,
Paene caput tristis merserat hora meum.
Nunc quia fallacem mutavit nubüa vultum,
Protrahit ingratas impia vifa moras.
Quid me felicem totiens iactastis amici?
Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.
Haec dum mecum tacitus ipse reputarem querimoniamque
lacrimabilem stili officio signarem, adstitisse mihi supra verticem
visa est mulier reverendi admodum vultus oculis ardentibus et
ultra communem hominum valentiam perspicacibus colore
vivido atque inexhausti vigoris, quamvis ita aevi plena foret, ut
nullo modo nostrae crederetur aetatis. Statura discretionis am-
biguae; nam nunc quidem ad communem sese hominum men-
suram cohibebat, nunc vero pulsare caelum summi verticis
cacumine videbatur; quae cum altius caput extulisset, ipsüm
etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum frustra-
batur intuitum. Vestes erant tenuissimis filis subtili artificio
indissolubili materia perfectae quas, uti post eadem prodente
cognovi, suis manibus ipsa texuerat. Quarum speciem, veluti
fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae vetustatis ob-
duxerat. Harum in extrema margine n Graecum in supremo