Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Boethius, Anicius Manlius Severinus; Gothein, Eberhard [Hrsg.]
Trost der Philosophie: Oder das wunderliche Liebes-Schicksal der Liebens-würdigen Astreen und Seladons — Berlin, 1932

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.19419#0040
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LIBER SECUNDUS

Post haec paulisper opticuit atque ubi attentionem meam mo-
desta taciturnitate collegit, sie exorsa est: Si penitus aegritudinis
tuae causas habitumque cognovi, fortunae prioris affectu de-
siderioque tabescis. Ea tantum animi tui sicuti tu tibi fingis
nmtata pervertit. Intellego multiformes illius prodigii fueos et
eo usque cum his, quos eludere nititur, blandissimam familiari-
tatem, dum intolerabili dolore confundat, quos insperata reli-
querit. Cuius si naturam mores ac meritum reminiscare, nec
habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces, sed
ut arbitror haud multum tibi haec in memoriam revocare labora-
verim; solebas enim praesentem quoque, blandientem quoque
virilibus incessere verbis eamque de nostro adyto prolatis inse-
ctabare sententiis. Verum omnis subita mutatio rerum non sine
quodam quasi fluetu contingit animorum. Sic factum est, ut tu
quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres. Sed tempus est
haurire te aliquid ac degustare molle atque iueundum, quod ad
interiora transmissum validioribus haustibus viam fecerit. Adsit
igitur rhetoricae suadela dulcedinis, quae tum tantum recto calle
procedit, cum nostra instituta non deserit cumque hac musica
laris nostri vernacula nunc leviores nunc graviores modos suc-
cinat.

Quid est igitur, o homo, quod te in maestitiam luctumque deiecit ?
Novum credo aliquid inusitatumque vidisti. Tu fortunam putas
erga te esse mutatam: erras. Hi semper eius mores sunt ista
natura. Servavit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate
constantiam. Talis erat, cum blandiebatur, cum tibi falsae il-
lecebris felicitatis alluderet. Deprehendisti caeci numinis ambi-
guos vultus, quae sese adhuc velat aliis, tota tibi prorsus innotuit.
Si probas, utere moribus, ne queraris. Si perfidiam perhorrescis,
sperne atque abice perniciosa ludentem; nam quae nunc tibi est
tanti causa maeroris, haec eadem tranquilhtatis esse debuisset.
Rehquit enim te, quam non relicturam nemo umquam poterit
esse securus. An vero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem ?
Et cara tibi est fortuna praesens nec manendi fida et cum dis-
cesserit allatura maerorem. Quod si nec ex arbitrio retineri
potest et calamitosos fugiens facit, quid est ahud fugax quam
futurae quoddam calamitatis indicium? Neque enim quod ante
 
Annotationen