Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Boethius, Anicius Manlius Severinus; Gothein, Eberhard [Hrsg.]
Trost der Philosophie: Oder das wunderliche Liebes-Schicksal der Liebens-würdigen Astreen und Seladons — Berlin, 1932

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.19419#0074
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LIBER TERTIUS

Iam cantum illa finiverat, cum me audiendi avidum stupen-
temque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat.
Itaque paulo post: O, inquam, summum lassorum solamen
animorum, quantum me vel sententiarum pondere vel canendi
etiam iucunditate refovisti. Adeo ut iam me posthac inparem
fortunae ictibus esse non arbitrer. Itaque remedia, quae paulo
acriora esse dicebas, non modo non perhorresco, sed audiendi
avidus vehementer efflagito.—Tum illa: Sensi, inquit, cum verba
nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum
vel exspectavi vel, quod est verius, ipsa perfeci. Talia sunt quippe
quae restant, ut degustata quidem mordeant, interius autem
recepta dulcescant. Sed quod tu te audiendi cupidum dicis,
quanto ardore flagrares, si quonam te ducere aggrediamur agno-
sceres ?—Quonam, inquam ?—Ad veram, inquit, felicitatem, quam
tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines visu
ipsam illam non potest intueri.—Tum ego: Fac, obsecro, et quae
illa vera sit, sine cunctatione demonstra.—Faciam, inquit illa, tui
causa libenter. Sed quae tibi causa notior est, eam prius designare
verbis atque informare conabor, ut ea perspecta, cum in con-
trariam partem flexeris oculos, verae beatitudinis speciem possis
agnoscere.

Qui serere ingenuum volet agrum,
Liberat arva prius fruticibus,
Falce rubos füicemque resecat,
Ut nova fruge gravis Ceres eat.
Dulcior est apium mage labor,
Si malus ora prius sapor edat.
Gratius astra nitent, ubi Notus
Desinit imbriferos dare sonos.
Lucifer ut tenebras pepulerit,
Pulchra dies roseos agit equos.
Tu quoque falsa tuens bona prius
Incipe colla iugo retrahere.
Vera dehinc animum subierint.
 
Annotationen