122
LIBER QUARTUS
50 quin naturalis officii potens eo qui idem nequeat valentior sit,
nullus ambigat. — Sed summum bonum, quod aeque malis
bonisque propositum, boni quidem naturali officio virtutum
petunt, mali vero variam per cupiditatem, quod adipiscendi boni
naturale officium non est, idem ipsum conantur adipisci. An tu
55 aliter existimas? — Minime, inquam, nam etiam quod est con-
sequens patet. Ex his enim, quae concesserim, bonos quidem
potentes, malos vero esse necesse est inbecillos.
Recte, inquit, praecurris idque, uti medici sperare solent, in-
dicium est erectae iam resistentisque naturae. Sed quoniam te
60 ad intellegendum promptissimum esse conspicio, crebras coa-
cervabo rationes. Vide enim, quanta vitiosorum hominum pateat
infirmitas, qui ne ad hoc quidem pervenire queunt, ad quod eos
naturalis ducit ac paene compellit intentio. Et quid, si hoc tarn
magno ac paene invicto praeeuntis naturae deserentur auxilio?
65 Considera vero, quanta sceleratos homines habeat impotentia.
Neque enim levia aut ludicra praemia petunt, quae consequi
atque obtinere non possunt, sed circa ipsam rerum summam
verticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus, quod
solum dies noctesque moliuntur; in qua re bonorum vires
70 eminent. Sicut enim eum, qui pedibus incedens ad eum locum
usque pervenire potuisset, quo nihil ulterius pervium iaceret
incessui, ambulandi potentissimum esse censeres; ita eum, qui
expetendorum finem quo nihil ultra est apprehendit, poten-
tissimum necesse est iudices. Ex quo fit, quod huic obiacet, ut
75 idem scelesti, idem viribus omnibus videantur esse deserti. Cur
enim relicta virtute vitia sectantur? Inscitiane bonorum? Sed
quid enervatius ignorantiae caecitate? An sectanda noverunt,
sed transversos eos libido praecipitat ? Sic quoque intemperantia
fragiles, qui obluctari vitio nequeunt. An scientes volentesque
80 bonum deserunt, ad vitia deflectunt ? Sed hoc modo non solum
potentes esse, sed omnino esse desinunt. Nam qui communem
omnium, quae sunt finem relinquunt, pariter quoque esse de-
sistunt.
Quod quidem cuipiam mirum forte videatur, ut malos, qui plures
85 hominum sunt, eosdem non esse dicamus; sed ita sese res habet.
JNam qui mali sunt, eos malos esse non abnuo; sed eosdem esse
pure atque simpliciter nego. Nam uti cadaver hominem mortuum
dixeris, simpliciter vero hominem appellare non possis, ita
vitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute ne-
90 queam confiteri. Est enim, quod ordinem retinet servatque