Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Boethius, Anicius Manlius Severinus; Gothein, Eberhard [Hrsg.]
Trost der Philosophie: Oder das wunderliche Liebes-Schicksal der Liebens-würdigen Astreen und Seladons — Berlin, 1932

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.19419#0166
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
160

LIBER QUINTUS

causis, quam quod intendebatur, obtingit, casus vocatur; ut si
quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus in-
veniat; hoc igitur fortuitu quidem creditur accidisse. Verum

35 non de nihilo est, nam proprias causas habet, quarum inprovisus
inopinatusque concursus casum videtur operatus. Nam nisi
cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor
obruisset, aurum non esset inventum. Haec sunt igitur fortuiti
causa compendii, quod ex obviis sibi et confluentibus causis, non

40 ex gerentis intentione provenit. Neque enim vel qui aurum
obruit, vel qui agrum exercuit, ut ea pecunia reperiretur, intendit;
sed uti dixi, quo ille obruit, hunc fodisse convenit atque con-
'3 currit. Licet igitur definire casum esse inopinatum ex conflu-
il entibus causis in his, quae ob aliquid geruntur, eventum. Con-

45 currere vero atque confluere causas facit ordo ille inevitabili
conexione procedens, qui de providentiae fönte descendens
cuncta suis locis temporibusque disponit.

I Rupis Achaemeniae scopulis ubi versa sequentum

Pectoribus figit spicula pugna fugax,
Tigris et Euphrates uno se fönte resolvunt

Et mox abiunctis dissociantur aquis.
5 Si coeant cursumque iterum revocentur in unum,

Confluat alterni quod trahit unda vadi;
Convenient puppes et vulsi flumine trunci

Mixtaque fortuitos implicet unda modos,
Quos tarnen ipsa vagos terrae declivia casus
10 Gurgitis et lapsi defluus ordo regit.

Sic, quae permissis fluitare videtur habenis,

Fors patitur frenos ipsaque lege meat.

II Animadverto, inquam, idque, uti tu dicis, ita esse consentio. Sed
in hac haerentium sibi serie causarum estne ulla nostri arbitrü
libertas an ipsos quoque humanorum motus animorum fataüs
catena constringit? — Est, inquit, neque enim fuerit ulla ratio-

s nalis natura, quin eidem libertas adsit arbitrü. Nam quod ratione
uti naturaliter potest, id habet iudicium, quo quidque discernat;
per se igitur fugienda optandave dinoscit. Quod vero, quis optan-
dum esse iudicat, petit; refugit vero, quod aestimat esse fugiendum.
 
Annotationen