Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Friedländer, Ernst
Ostfriesisches Urkundenbuch (Band 1): 787 - 1470 — Emden, 1878

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.1950#0155
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
136 1392.

seculares persone nobiles et potentes, eommunitatesque diversarum terrarum parcium Frisie inter
se concordaverunt se combinando, confederacionem vero ac communem concordiam unanimiter
et ligam inierunt, pro iuris sui defensione ac gravaminum sublevamine necnon appellacionis re-
lnedium ad preexcellencius tribunal interposuerunt, prout in Jiteris super hoc confectis plenius
elucessit, iuramentis et obligacionibus validissimis inibi insertis et redactis ad memoriam futuro-
rum contra quendam Wigbolduin de Gronighen, ordinis Minorum fratrem, qui se pretendit in col-
lectorem seu nuncium cuiusdam cardinalis Ostiensis, apostolice sedis legati ad extorquendas con-
tribuciones et collectas pro expensis sue obligacionis sibi directe a clero parcium Frisie, et con-
tra dicti Wigboldi processus iniquos, sententias ac mandata nullas et frivola de facto contra non-
nullos eraissos directas et fulminata, cui quidem combinacioni, confederacioni et communi concor-
die et lige pro iure et iusticia defensanda necnon appellatione interposita ad preexcellencius tri-
bunal nos prelati, abbates, decani, prepositi, sacerdotes et clerici, ne videamur ab unitate rece-
dere, firmitcr intendimus insistere et adherere et presentibus insistiums, consentimus et adhere-
mus, promittentes hiis presentibus sub ypotheka et obligacione nostrorum bonorum presenciuni
et futurorum fideliter in presenti caussa stare usque in finem consilio, auxilio et expensa domi-
nis et clero terrarum Fowilgonie et Husgonie ac eciam aliarum parcium Frisie, nee velle absque
eorum consilio et consensu quitquam attemptare in premissis, salvo quod non est nostre inten-
cionis sicut nee aliarum terrarum, dominorum et clericorum contra sedem beati Petri et sanetis-
simum patrem in ea residentem, nos erigere seu ei quomodolibet in minimo rebellare, ubi verum
motum animi summi pontificis iustum et honestum necnon licitum ex eius certa scientia absque
circumvencione, omni ambiguitatis scrupulo semoto, procedentem possemus intelligere et veridica
relacione lucidius pereipere et investigare, fatemur enim cum ceteris veris christianis, Christum
Ihesum filium Dei vivi nostrum fore verum caput, et beatissimum apostolum Petrum eius vica-
rium cum Omnibus suis legitimis successoribus in saneta sede recedentibus, quos ipsa sedes vel
sanetos invenit vel sanetos facit, ipsius vero beati Petri navicula, licet turbinibus et procellis
fluetuari possit et quassari, naufragium nihilominus pati non potest aut submergi, ipso adiuvante,
qui dixit ad beatum Petrum: „Ego pro te rogavi Petre, ut non deficiat fides tua etc." In quo-
rum omnium premissorum testimonium fidele et efficax ac robur firmitatis sigilla dominorum et
prelatorum preeipuorum presentibus sunt appensa. Datum anno quo supra, die duodeeimo men-
sis Februarii.

Sigillum domini abbatis in Zolo *) ordinis S. Benedicti, sigillum prepositi in Langhen, ordi-
nis Premonstratensis, sigillum commendatoris in Abbingwere, *) sigillum prepositi in Emeden, si-
gillum decani in Ottern,5) sigillum ... 6) in Grotehusen, sigillum prepositi in Hynte.

3) Kl. Silo, Sielmönken.

*) Abbingweer, Johanniter-Ordenshaus, nordöstlich von Emden, hart an der Amtsgrenze

5) Uttum, nördlich von Emden.

6) prepositi ist ausgefallen.
 
Annotationen