Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Pfaff, Christoph Matthaeus; Geisheimer, Jakob Gottfried
Dissertatio Exegetico-Polemica De LXX. Hebdomadibus Danjelis Adversus Ant. Collinum, Oraculum hoc Danjeliticum de Messiâ haud agere caussantem — Tubingae, 1734 [VD18 90731255]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.44052#0003
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
PRAEFATIO-

Ervente inde ab aliquot annis in Anglia in-
ter Deistas sive incredulos & Theologos
Anglos de veritate religionis Christianae,
quam his defendentibus, impugnant illi,
certamine, de Oraculo quoque Danjelis
Prophetae, quod mortis Messiae & vastationis Hieroso-
lymitanae per Romanos post 70. septimanas faciendae
tempus determinat, mota disputatio est, calamum strin-
gentibus ex illis quidem ANT. COLLINO (a) St TH.
WOOLSTONO (b), ex his vero EDWARDO CHAN-
DLERO , Episcopo tum Coventriensi St Lichfeldensi,
nunc Dunelmensi (c) , SAM. CLARKIO (d) , GUIL.
WHISTONO (e), ARTHURO ASLEY SYKES (f) Sc
BENJ. MARSHALLO (g), aliis , illis quidem oraculum
hoc ad Jesum Nazarenum St vastationem templi a Ro-
manis faCtam applicari non posse caussantibus , his con-
trarium ex rei veritate asserentibus. Placet, post doslos
hosce Viros controversiam hanc ita ventilare , ut I no-
vam COLLINI explicationem , ex MARSHAMI (h) &
HARDUINI (i) traditis conssatam exhibeamus, II. ean-
A dem
 
Annotationen