Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Pfaff, Christoph Matthaeus; Geisheimer, Jakob Gottfried
Dissertatio Exegetico-Polemica De LXX. Hebdomadibus Danjelis Adversus Ant. Collinum, Oraculum hoc Danjeliticum de Messiâ haud agere caussantem — Tubingae, 1734 [VD18 90731255]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.44052#0013
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
______4^ (n)
per annos lunares aut Chaldaicos aut solares facienda , cum ve-
teris chronologiae ratio , cum Regum Persarum & Graecorum
ordo, nomina, tempora in antiquis Historicis & Chronologis
Judxis & Graecis tantopere varient. Quod cum ita sit, sufficit
nobis , quinque circiter secula inde a reduftione populi e capti-
vitate Babylonica & restitutione urbis & templi plenaria usque ad
mortem Chnsti elapsa csse (a). Sufficit, ad Judaeos convincen-
dos, 70. septimanas dudum elapsas, ad quarum finem Messias
venire debuit. VII. Non existimamus , ultimam septimanam
in excidio Hierosolymitano per Romanos fafto finiendam nec
per «hs Ducem comm. 27. Christum intelligendum esse, quae &
Is. Vossii falsa mens fuit, qui & non untbim sed unftio-
nem, h. e. regnum & sacerdotium exseindendum esse arbitratui
est sensum Oraculi esse, in praefat. de 70. Interpr. Dux ille Ve-
spasianus vel Titus nobis est. VIII. Somnia quoque MARS-
HAMl non moramur, qui XW exitum verbi de verbo An-
geli interpretatur, cum manifestum sit, Angelum verbum ter-
tii intelligere, qui & contra aperta textus verba fingit, septima-
nas dierum, queis jejunavitDanjel, esse septimanas annorum, qui
porro non a KXffi sed ab excidio templi Salomonsi sexagin-
ta duas inchoat septimanas adeoque & septem antecedentes ab-
surde iis involvit, qui denique per Messiam exseindendum vio-
lento prorsus instituto Pontificatum exseindendum intelligit.
{a) Ita fere & refle J. Charon dans son explication des 70. semai-
nes de Danjel, quae addita est demonslrationi ipsius Evangelica?.
Non opus erat, hunc autorem ut eapropter reprehenderent Je-
suitae Parisienses & Bashagius. Vide Mem. de Trev. 170;. Avril.
art. s 1. p. & hist. des Juifs T. 5. L. y. Ch. p.^o.^u
VII.
Quod restat, valde dolemus, Viros doftos ex pruritu no-
vatunendi in excogitandis novis interpretationibus Oraculorum
divinorum luxuriare. Certe Desstis ansa sic praebetur , san-
Stissimain fidem nostram calumniandi & cum Judaeis heic caus-
B 2 sandi .
 
Annotationen