Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
298

Chronik, 19.

traditum est, perstringamus. Est enim res tum cognitu et adiniratione digna, tum quanta
uel qualis olim imperialis excellentie et erga subditos pietas, et erga deuotos liberalitas,
5 et erga suorum excessus dementia fuerit, euidens exemplum. Hic igitnr Einhardus archi-
capellanus notariusque imperatoris2) Karoli; cum in aula regia laudabiliter seruiens,
diligeretur ab omnibus, a filia quoque ipsius imperatoris Imma nomine, regi Grecorum
desponsata:i), amabatur ardentius. Aliquantum temporis fluxerat, et amor alternus
cotticlie inter ambos per augmenta crescebat. Utrosque enim timor retardauit et
Virgil, Georg. io offcnsio regia, ne tarn grauia conueniendi inirent conamiua. Secl amor improbus omnia
r' Uo'4) uincit. Denique cum idem uir egregius iuremediabiliter amando estuaret, auresque
uirginis per internuncium appellare nec presumeret, nouissime sumpta de semetipso
fiducia, nocturno tempore latenter, ad puelle tendebat habitaculum. Ibidem ergo pul-
sans clanculo et intrare permissus, tamquam allocuturus iuuenculam de regali man-

15 dato, statim uersa uice solus cum sola secretis usus alloquiis et datis amplexibus,
cupito satisfecit amori. Interea cum iam appropinquante luce diei, per silentia noctis
unde uenerat regredia) uellet, de inprouiso niuem haut modicam decidisse cognouit,
et ne per uestigia pedum uirilium agnitus proderetur, foras exire timuit, ambosque
pro conscientia facti anxietas simul et formido intus remanere c(om)pulit. Cumque

20 nimia sollicitudine fluctuantes quid facto opus esset deliberarent, tandem elegantissima
iuuencula quam audacem faciebat amor, consilium dedit, ut ipsa quidem super se
insidentem inclinata exciperet, eumque usque ad locum, illius hospitio contiguum
ante lucanum deportaret, ibique eo deposito, rursum per eadem uestigia cautius ob-
seruata rediret. Eam noctem imperator diuino ut creditur nutu insomnem duxit, dilu-

25 culoque consurgens, eminusque de aula prospiciens, intuitus est filiam suam sub
prefato onere nutanti gressu uix incedere, et ad condictum locum deposita quam
gestabat sarcina celeri repedare recursu. Quibus multo intuitu perspectis, iuiperator
partim admiratione, partim dolore permotus, non tarnen absque diuiua dispositione
id fieri reputans, sese continuitb), et uisa interim silentio subpressit. Interea Ein-

30 hardus sibi conscius, certusque rem nullo modo d(omi)num suum regem diu latere
posse, tandem inter angustias reperto consilio, imperatorem aggreditur, flexis genibus
missionem postulans, asserens tot et tantis seruitiis suis condigna non rependi premia.
bi. 6,2. His auditis rex dissimulato rei et euentu et exitu, diu conticuit, dehinc | eum certi-
ficans se postulationi eius quantotius responsurum, diem constituit, statimque consi-

35 liarios primosque sui regni, et ceteros quosque sibi familiäres passim euocatos conue-
nire iussit. Congregata itaque magnifica diuersarum dignitatum frequentia, ita exorsus
est: imperatoriam inquiens maiestatem nimis iniuriatam esse et despectam, in indigna
suq filie^ notariique sui copulatione, et exiude non mediocri sese agitari perturbatione.
Quibus nimio stupore perculsis, et de rei nouitate ac magnitudine quibusdam0) adhuc

40 ambigentibus, rex innotuit eis euidentius, referens eis a primordio, quid per semet-
ipsum oculata fide cognouerit, consiliumque eorum ac sententiam super hoc expo-
stulans. At illi inter se diuersi diuersa sentientesd) in presumptorem huius rei duras
et uarias dedere sententias, aliis sine exemplo puniendum, aliis exilio dampnandum,

a) Zweites -re- auf RaBur. — b) contulit, überschrieben tinuit.
c) dam überschrieben. — d) verbessert aus senteentes.

2) Die Titel gehören der Sage an.

3) Karls Tochter Ruodtrut war Braut Kaiser Konstantins. Imma, Einharts Gattin, heißt hier
zuerst Tochter Karls; dafür noch Falk, Forsch, z. d. Gesch. XV, 657. Über sie s. Simeon, Jahrbb.
Ludwigs d. Fr. II, 160.

4) wörtlich: Labor improbus usw.
 
Annotationen