Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
300 Chronik, 19.

5 sequentes, libuit celsitudiui nostre. ficlelem quendam nostrum nomine Einhardum, de
quibusdara rebus proprietatis nostre, honorare, atque in sui iuris potestatem iiberalitatis
nostre gratia conferre. Nec inmeritoa); quippe cum et fidelitatis obsequio, et obedientie.
deuotione, hoc apud serenitatem nostram digne mereatur adipisci, qui totis nisibus
usque quaque nostro seruitio, nostris iussionibus fideliter parere studet. Inde nouerit

io experientia atque utilitas omnium fidelium nostrorum tarn presentium quam et futuro-
rum, quia concessimus eidem fideli nostro Einhardo, nec non et coniugi suo Imme., in
partibus Germanie locum qui uocatur Michlinstat, in silua que. uocatur Odonewalt, in
cuius medio est basilica lignea modica constructa, de qua in omnem partem quaqua-
uersus pertinent ad eundem locum inter campum et siluam leuge. due., id est rasta una.

15 Intra cuius mensure circumplexum, manent presenti tempore serui nostri proprii xmi
cum uxoribus suis et filiis. Preter hos sunt in eodem loco inter masculos et feminas
mancipia XLa. Hunc locum cum terminis suis, sub integritate, et mancipiis suis, nec
non et uillam que dicitur Mulinheim, que. est in pago Moynecgoiiue, sita super ripam
fluminis Moyni, que quondam Drogonis comitis possessio2) fuit, et habet basilicam

20 paruam muro factam, in qua uilla sunt mansi xvini et serui presenti tempore manentes
cum uxoribus et liberis numero xni, seu et in altera uilla eodem uocabulo supra
eundem fluuium, quo uocatur inferior Mulinheim, in qua sunt mansi inior et serui
manentes totidem cum uxoribus et paruulis, qui pertinent ad superius dictam uillam.
Hanc uillam, id est superiorem Mulinheim, cum appenditiis suis et mancipiis propriis,

25 ad eam pertinentibus, et hec omnia suprascripta, cum ecclesiis, uillaribus, domibus,
mancipiis, siluis, terris, pratis, pascuis, aquis, aquarumue decursibus, cultum etincultum,
cum omnibus adiacentiis et appenditiis, totum et ad integrum, predicto fideli nostro
Einhardo, et coniugi eius Imme, in proprium, per hanc nostre. donationis auctoritatem
concessimus, ita uidelicet, ut quicquid ab hodierna die in futurum de predictis rebus

so et locis, uel de bis que. ad eas pertinent iure hereditario facere uoluerint, in omnibus
potiantur arbitrio faciendi; et nullus quislibet ex fidelibus sancte dei e.cclesie et nostris,
de prescriptis rebus memorato fideli nostro et coniugi sue. a nobis concessis, aliquid
abstrahere aut minuere temptet, sed liceat eis ipsas res quiete habere et possidere, et
cui uoluerint iure hereditario relinquere. Et ut hec auctoritas largitionis nostre. per

36 curricula annorum inuiolabilem atque inconuulsam perpetuo obtineat firinitatem, et a
fidelibus nostris tarn presentibus quam et futuris, seu etiam a successoribus nostris
a nobis facta uerius certiusque credatur, eam manu propria subter firmauimus, et
anuli nostri impressione signari iussimus. Signum Hludouuici (M.) serenissimi impera-
8i5 Jan. Ii. toris.b) Helisachar recognoui. Data IIP id. ian. Anno Christo propitio primo imperii

40 d(om)ni Ludowici piissimi imperatoris augusti. Indictione vna. Actum Aquisgrani
palatio regio, in dei nomine, feliciter. Amen.

Bi. 6', 2. Kap. 20. Uenerabilis itaque Einhardus, ob honorem simul et amorem | excel-

lentissimi Karoli, et piissimi Ludowici imperatorum prefatum locum et cellam
Michlenstat cum suis pertinentiis laureshamensi [monasterio] tradidit, atque per huius-
modi testamentum confirmauit.

a) immerito wohl verbessert in inmerito durch einen unter dem letzten Schaft des ersten m
stehenden Punkt.

b) Signumzeile am Rande als Rubrik.

2) Kein Lehen! Ein Drogo mit anderen Grafen unserer Gegend M. G., Dipl. Kar. I, nr. 16 (762);
nr. 6 (753).
 
Annotationen