Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Chronik, 33.

317

remedio anime_ mee. seu dominorum meorum per quos ad me res peruenisse dinoscitur,
dono per hoc testamentum ad sanctum dei mrem. Nazariura, qui requiescit in cor- b
pore in pago renense, in monasterio cognomento Lauresham, sito super fluuium Wis-
goz, ubi raoderno tempore uir uenerabilis Theotrohus abb. regulariter preesse uidetur,
et ueneranda congregatio monachorum die noctuque domino deo deseruire videtur,
donaturaque in perpetuum esse uolo et promptissima uoluntate confirmo, hoc est quod
trado, res proprietatis mee. in pago Hattuaria, in Oäeheimero marca, in uilla que. dicitur 10
Geisefurt, que sita est super fiuuium Nersa, hoc est mansum indominicatum, cum
edificiis atque omnibus utensilibus, habentem hobas mes et hubas serviles xvima), et
siluam, in quam mittere possumus mille porcos perfecte saginari; et eandem siluam
determinat ab Oriente flauius Lusgochesbachb), usque in Nerschinam0), et a Nerschina
usque in Nersam, et a Nersa usque ad siluam campumque qui diuidit Oäeheimero 10
marcam, et quicquid in eadem marca uillaue habeo proprietatis, exceptis tribus hobis,
unam quam habet Wolfbraht, et in eandem siluam debet mittere porcos x, alteram
habet Thudolf, terciam Sigeburg, et etiam debent mittere in siluam uterque porcos
x, et nullam aliam utilitatem siue ad exstirpandum siue in cesura ligni; unusquisque
autem de seruis ipsis2) de sua huba debet mittere in siluam porcos v. Hec omnia 20
superius co(m)prehensa in ea ratione ad sanctum dei mrem. N. trado, quatinus has
easdem res ad dies uite. mee^ habeam, et quicquid ad prefatum monasterium pertinet
in loco uel uilla que dicitur Gannida tarn de quesitis quam de inquesitisd), seu in
quibuscumque ibidem locis aut terris consistant res prefati mris. Christi, que hactenus
seruierunt prefato monasterio; de uineis quoque ad carradas quatuor. Spondeo quo- 25
que memetipsum in censum annis singulis in festiuitate sancti Martini coria bouina
ad opus fratrum quadraginta persoluere. Hec omnia ut diximus sub integritate cum
omnibus appenditiis et terminis suis, et cum omnibus ad se pertinentibus, id est
basilica, domibus, ceterisque edificiis, terris, pratis, campis, siluis, pascuis, aquis, aqua-
rumue decursibus, cultis locis et incultis, mobilibus rebus et inmobilibus, ac se ipsas 30
mouentibus, uel quicquid denominari potest aut non potest, mancipiis6) diuersi sexus
et e.tatis numero LXaiiiior. Hec vero omnia superius denominata a die presente de
iure meo in ins et dominium sancti N. rectorumque ipsius monasterii dono, trado,
atque transfundo, in dei nomine perpetualiter possidendum, ea uidelicet ratione dona-
tionem memoratam atque traditionem faciens, ut quamdiu in hac mortalitate diuina 35
iussione vixero, habeam predictas res in mea potestate, et sub mea ordinatione, abs-
que ullius persona aut potestatis contradictione, uel impedimento, tarn ipsam here-
ditatem a me traditam, quam illam quam ab eodem monasterio in precariam accepi.
Post obitum uero meum utre_que memorate res cum omni integritate ad prenomina-
tum uenerabile monasterium absque ullius contradictione recipia[n]turf), et in eius pote- 40
state atque dominio permaneant, fratribus specialiter ad sustentaculum; et nulli um-
quam in beneficium de[n]turf). Quodsi factum | fuerit, heredes mei illud inde abstrahiere bi.
licentiam habeant, atque inter se dispertiri, excepto si maior utilitas eidem monasterio
per prestariam acquiri possit. Et si aliquis contra hoc nostre. deuotionis testamentum

a) Im Gegensatz zum voraufgehenden IIIes und zu seinem sonstigen Verfahren hat der Kopist
hier nicht vor, sondern nur hinter die Ziffer einen Punkt gesetzt, der datier wohl Satzzeichen sein
kann; vgl. Anm. zu nr. 36, unten 320 Anm. a.

b) Davor Luscho getilgt. c) r verbessert aus s. d) i- verbessert (aus c?).

e) his nominibus durch Punkte getilgt.

f) recipiantur, dentur in nr. 27, recipiatur, detur in nr. 40.
2) Die nicht von der Schenkung ausgenommen sind.
 
Annotationen