Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
392

Chronik, 123 c.

potestatis esse debere, nec tarn alieno quam proprio arbitrio regni gubernacula disponere.
bi. 22', 2. His delenificis persuasionibus | inflexo rege, auaritie^ sue^ pandit hiatum, et duas mox
regales abbatias laureshamensem atque corbeiensem quasi fidei deuotionisque premium
20 erga regem ambiuit. Veritus autem id apud ceteros regni principes inui[dio]8uma) fore, donari

Lampert Hersf. fecit Annoni archiepiscopo, abbatias Indam, Malmmidarium2), et FüiJce, Sigefrido archiepiscopo

1063

magontino *Seligenstat3), Ottoni Bawariorum duci *Altaha, Rudolfo Sueuorum duci *Kembeten. Sicque
pacatis illis ceptis incubuit molitionibus. Et ut corbeiensem ecclesiam ex abrupto
uacautem inuaderet, fingit5) quendam episcopuni Italic^ ciuitatis cui Pol§ noinen est humanis

25 rebus excesnisse, cui succeesorem* abbatem corbeiensem ueluti sub pretextu bouoris subrogat.
Qua detecta uersutia, omnium in se concitauit odia. Uerum Ottonis ducis fide et
instantia CUnctis episcopi conatibus explosis, tarn abbati quam monasterio corbeiensib) sua
libertas, sua dignitas incolomis conseruata est. De laureshamensi uero e,cclesia dubius
inter spem et metum conceptum animi diu occuluit, non ignarus omnium principum0)

3o odiis se super hoc expositum, donec arrepta occasione, regem Wormatie pascha cele-
io65 März 20.6) braturum, uelut in transitu Lauresham adduxit. Ubi rege sollemni fratrum et abbatis
occursu ut par erat in palmis gloriose suscepto, episcopus abbatem familiari collo-
quio adorsus est7), et sermonibus multis ultro citroque habitis, fidelem se patronum
et indubitatum amicum abbati in negociis e.cclesie_ sue apud aures regias data quo-

35 que fide pollicitus est. Cui abb(as) par pari rependens, obsequiod) officium se c(om)pen-
saturum respondit. Episcopus autem ne nichil intemptatum omitteret, Judeum quen-
joh. i3,29. dam, immo Judam qui episcopi loculos habebat, callide subornat, eumque uelut ex
mandato regis abbati summo studio co(m)mendat. At Judeus iudaica utens perfidia,
nichil quod sui erat reliquum facere, singulos fratrum et maxime iuniores sollicitare,

40 dein ab his qui ad abbatis auriculam erant, singula queque scitari, que fratrum cum
abbate concordia, que prouidentia, que. ordinis obseruantia, quis denique rerum et
personarum status per abbatis uel industriam esset, uel ignauiam, attentius indagare.
At ubi nichil non laude dignum expiscari potuit, tandem animos sub uulpe latentes
detexit, ipsumque locum cum omni integritate domino suo regali muniticentia con-
virg.Aen. i,209. 45 traditum esse propalauit. Quo audito, abbas homo librati consilii, spem uultu simulans,
io65 Juni. premit alto corde dolorem. Inter hec a rege Basileam euocatus, frequenti ut decebat
comitatu et curiali apparatu profectus est. Ubi miles quidam in ipsa ciuitatis porta
de aduentu intrantium curiosius exquirens, hec ait omnia iussu regis Adelberto
episcopo tradita, in Saxoniam transferenda sunt. Quo rumore per ora omnium

so uolitante, difficile uisum est regi et episcopo tum cepta persequi, presertim cum nuncii
ad apostolicam sedem super hoc directi8), infecto negotio redierint. Nam dissidentibus
inter se de apostolatu tunc etiam nouis partibus, nichil promouere poterant. Ea spe

a) Ergänzt nach Lampert. b) -o- verbessert aus i. c) Verbessert aus principium.

d) -io verbessert aus -iu.

2) Vgl. den Triumphus s. Remacli, lib. I, cap. 3; SS. XI, 439 (1065), der das Einverständnis
Annos betont.

3) Schenkung vom 14. VI. 1063 durch Annos Vermittlung; Stumpf, Eeichskanzler nr. 2620.
Außerdem St. Lambrecht und Limburg an Speyer am 30. VIII. 1065 ebd. nr. 2680f.; vgl. 2671/9
vom gleichen Jahre.

4) Richtiger 1065, wie die vorigen Anm. zeigen.

5) Diesen angeblichen Betrug Adalberts schmückt Lampert weiter aus. Der Tod des Bischofs
war vielleicht Tatsache, Jahrbb. Heinrichs IV., Bd. IL, Exk. I, 810.

6) Bald darauf nr. 130.

7) Vgl. die Arglist Annos bei der Begegnung mit dem Abte v. Malmedy im Triumphus a. a. O. 439.

8) Sie hatten natürlich noch andere Aufträge, Giesebrecht, Kaiserzeit III5, 119.
 
Annotationen