Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Chronik, 157.

441

sterii contuliinus, litteris annotare, posterorumque memoria c(om)mendare Signum
duximus. Videlicet predium in Blauicestat2), cum forasto, agris, pratis, et omnibus per- 15
tinentiis suis, quod ab heredum potestatiua manu dato precio legitime e(om)parauimus.
Vndecim quoque iurnales proprietatis in Siggenheim, atque unius hübe decimationem
a Craftone dapifero3) nostro beneficiali concambio redemptam. Item in Virnheim
quatuor hübas, cum omnibus pensionibus, reditibus, ac iustitiis ad nos aspicientibus.
In GernesJieim quoque hubam cum omni integritate, et decimas que soluuntur de 20
curia et agris fratrum in Hagen.4") In Sahssenheim etiam minore hübam, quam eis
hereditario iure acquisiuimus. In Sahssenheim maiore uineam proprietatis, ad luminaria
ecelesie, pertinentem. Item in Niwenheim duas uineas proprietatis, uidelicet Flecke et
Luzelenhach, dimidiam quoque hübam hereditarie, pensionis, itemque possessionem que.
uocatur korngeld, aream etiam, id est Houestat. Tres insuper uineas, uidelicet, Snowe, 25
Steinrieth, Hagenbrunno6), quas eis ex consensu fratrum sancti Stephani in monasterio
Capeila, iure hereditario, et sub annua pensione locauimus. Rerum quoque quas
Anshelmus eidem monasterio acquisiuit, decimas omnesque iustitias cum omni inte-
gritate stabilimus. Hec omnia seu proprietari^ seu hereditario conditionis sint, pre-
fato monasterio sancti Bartholomei, atque fratribus deo ibidem famulantibus, perpetuo 30
iure tenenda, possidenda, utencla, tradimus atque confirmamus, inposterumque tum in
simili, tum aliis iustis modis, utilitatibus eorum deo propicio pro posse consulere
deliberauimus. Si quis uero de familia seu colonis ecelesie nostre, quippiam here-
ditatis, possessionis, siue rerum suarum mobilium aut immobilium, pro remedio
anime, sue eidem loco conferre uoluerit, id nos gratum et ratum atque optatissimum 35
habemus, ac presentis scripti auctoritate roboramus6), cunctisque sepedicte e.cclesie.
bona facientibus, ac iusta seruantibus, misericordiam Christi ac uitam eternam, im-
pugnantibus autem eam, et hec statuta nostra infringere aut cassare conantibus, si
non resipuerint offensam dei, sanctorumque eius, ac mortem perpetuam ex apostoli-
corum priuilegiorum nostrorum interminatione imprecamur. Successorum etiam nostro- 40
rum beniuolentiam in Christo et coram Christo optestamur et obsecramus quatinus
id ipsum monasterium paterno affectu ab omni incursu et obpressione defendant,
manuteneant, et quantum potuerint promoueant, ac data siue constituta nostra ab
aliquo conuelli aut labefactari non permittant, quatinus ab omnium bonorum largitore
deo I premium uite. eterne, percipiant. Et ut hec nostre constitutionis ac donationis 45 bi. 33,2.
auctoritas testabilis et inconuulsa perpetuo permaneat, his eam litteris consignari
precepimus, et sigilli nostri impressione roborauimus. Actum in ipsa ecclesia Niwen-
bürg..*), kl. septemb. Anno dominice, incarnationis M0C°LX0V°. Indictione . . a). ii65Aug. u-si.
Imperii gloriosissimi imperatoris Friderici anno XIIIP. Domni quoque Heinrici abbatis
anno XIIII0.7) Feliciter in Christo. Amen. 50

a) 1 cm Raum frei.

2) Über die weitere Geschichte des Gutes s. Guden, Sylloge I, 27; N. Archiv f.....Heidel-
berg VI, 4.

:!) nr. 3810; vgl. auch den ministerialis nr. 153 u. ö.

4) 8. K 164 Anm. 2. Gernesheim kann den nebenstehenden Orten zufolge nur der Grenz-
hof sw. Heidelberg sein, der sonst Grenesheim heißt.

r>) N. Archiv f. . . . Heidelberg XII, 101. Snowe unbekannt. Hagenbrunn etwa am Heinsbach?
Steinig Ried noch heute in der Handschuhsheimer Gemarkung.

6) Vgl. die Segensformel in der Papsturkunde nr. 146 Z. 28 und die Berufung auf päpstliche
Privilegien in nr. 153.

7) Zum Abtsjahr s. K 155b Anm. 3. Heinrichs Regierungsantritt fällt also zwischen 1. IX. 1151
und 13. VIII. 1152.

Codex Laureshamensis. 56
 
Annotationen