Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Oecundo Inscriptionum Latinarum Christianarum ueterum uolumini
pauca tantum modo praemonenda sunt de Addendis et Corrigendis,
quae sub finem uoluminis congesta leguntur.
Titulos multos ultimum per lustrum repertos et editos ‘Supplemento’
reseruabimus, quod Indicum libro absoluto, cuius primae partes of-
ficinae lenensi propediem tradentur, conligetur. quidquid autem in-
scriptionibus, quae iam editae sunt, emendandis et explendis usui
est, in Addendis contulimus necnon syllogarum recentiorum, quas
debemus titulorum Romanorum Christianorum Angelo Silvagni, Afri-
corum Stephano Gsell, Coemeterii Salonitani christiani Hermanno
Egger, Carminum epigraphicorum Ernesto Lommatzsch, numeros ad-
hibuimus. nam horum hominum doctorum opera primi praecipue
uoluminis magna parte iam typis expressa aut edita sunt aut in edi-
toris conspectum uenerunt. quare factum est, ut nonae e nouis libris
inscriptiones hic et illic insererentur pristinusque titulorum ordo non-
numquam leuiter commutaretur, ita ut numeri, quibus tituli locique
similes per totum opus adnotabantur, interdum emendandi essent,
proinde caue editori neglegenti aut., erranti typothetae tribuas adnota-
tionum numeros in Addendis discrepantes.
Haud pauca eaque recta et utilia contribuerunt quicumque adhuc
hoc opus recensendum ut dicimus susceperunt, e quibus prae ceteris
summa dignus est laude Harry Armini Suecus-Gotoburgensis, qui
studiorum epigraphicorum in Erani ephemerides uol. XXII ss con-
scriptorum libellis ad me missis me sibi deuincire noluit, obseruationes
autem criticas et emendationes in Addendis repetere omnino destiti.
Plagulas omnes accuratissime perlustrauit et feliciter recensuit
Ernestvs Kalinka, conlega olim Aenipontanus, amicus adhuc probatus
et sincerus, deinde multa, quibus titulorum lectio uerior et recensio re-
centior euaderet, adnotauit in hoc uolumine quoque Hermannvs Dessav-
Berolinensis. tum titulis interpretandis et inlustrandis tertius nuper-
rime accessit sodalis Gvilelmvs Weber, conlega Halensis, qui pro
singulari litterarum scientia plura dedit, quam in adnotationibus
compressis recipi poterant. denique titulos Hebraicos Appendicis
examin au erunt et recensuerunt Ioannes LiETZMANN-Berolinensis et lic.
Gvaltervs ELTESTER-Berolinensis.
Vnicuique fautorum, adiutorum, consultorum, quos non paenitere
spero operae nauatae cultui Christianorum ueterum et indoli cogno-
scendis et explorandis, gratias habeo atque habebo maximas, nimium
memor huius triennii, per quod curis secundis mihi licuit excutere
et inquirere, quidquid uiri illi litterarum Latinarum scientia insignes
et linguae artisque epigraphicae Romanorum periti obseruauerunt et
adseripserunt.
Dabam Halis Saxonum id. Febr. a. MCMXXVII.

E. 1).
 
Annotationen