Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Baumgarten, Siegmund Jakob; Kleinschmidt, Johann Friedrich
Dispvtatio Theologica Exhibens Paedobaptismi Demonstrationem Et Vindicias Contra Avtorem der unschuldigen Warheiten — Halle (Saale), 1749 [VD18 14026473]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.24216#0006
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
4

Paedohaptismi dmonßratio et vindiciae
dine alio, paedobaptismum, et demonstrare potuissem,
et vindicare, me id Tui causa facturum fuisse. Cui no-
stra prorsus displicent, de illo non dubito, quin et im-
becillitati nostrae aliquid condonare velit, et meliora
dare possit. Illud autem non metuo, ne quisquam,
ipsos conatus nostros, vituperio dignos iudicec. Vale,
nobisque faue.
§. 1.
Eorum, quae In causa paedobaptismi scrupulum iniice-
re imbecillioribus solent, non vltimum esie scio,
quod rem tanti momenti nusquam in S. Scriptura,
neque a Christo, neque ab Apostolis expresse manda-
tam acceperimus. Et certe, inScripturae Sacrae lit-
tera non satis pro paedobaptismo praesidii poni pos-
se, cum omnibus ecclesiae nostrae Theologis ingenue fatemur.
Quo tamen autoritas huius dogmatis minime infirmatur. Nam
si id ex Scriptura S. legitima illatione deriuari possit; nemo sa-
niorum dubitat, quin eadem fide amplestendum sit, quam ex-
pressis Scripturae Sacrae tribuimus verbis. Nos igitur hac, in
euincendo paedobaptismo, versabimur ratione, ita, vt pri-
mum eius, et quod putamus, inuiüum argumentum ex neces-
sitate dentiamus.
5. II.
Vt vero primum nostrum argumentum rite sibi constet,
omnes illae ante veritates, quae hanc coniunflim praestant pae-
dobaptismi necessitatem, sigillatim a nobis, et ordine erunt pro-
bandae. Primum inter eas locum occupat, status singulorum
natura hominum a regno Dei alienus, et hinc regenerationis in-
digus. Fius nobis certissimam fidem facit ex ipsius seruatoris
ore profeslum oraculum loh. III, 3. vbi Christus Nicode-
mum, vijun ad regnum Dei scrutantem, ita erudit, vt, nemi-
ni illam sine praeuia regeneratione patere , valde asseueranter
pronun-
 
Annotationen