Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Baumgarten, Siegmund Jakob; Kleinschmidt, Johann Friedrich
Dispvtatio Theologica Exhibens Paedobaptismi Demonstrationem Et Vindicias Contra Avtorem der unschuldigen Warheiten — Halle (Saale), 1749 [VD18 14026473]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.24216#0012
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
JO Paedohaptismi demonßratio ei vindiciae
. §. XI.
#idei adultorum hanc nobis naturam ob oculos ponunt eui-
dentissima Scripturae S. oracula 2 Cor. Ul.v. 4. Ephes, III, 12.
aliaque, vt eam fiducia in Christo merito, omnibusque bonis
connexis, conilitui doceanfe^Equidem er ipsam de Christo suf-
ficientem cognitionem,· firmumque, qui hanc omnem compro-
bet, assensum, huc reserri debere, non negamus : haec tamen
ipsa, magis generare fidem, quam eandem formaliter constitue-
re, per se patet; tametsi nexum cum illa fiduc-ra necessari-
um, partibus fidei estentiahbus refctissime annumerentur. Haec
ipsa vero fiducia, et ipsa re, et Scriptura S. duce Phil. 111. v.
g. 9. Hebr. IV. v. 16. ita cogitari distin&e debet, vt vghemen-
tistimus eorum bonorum, quae ob meritum Christi, certissirne a
Deo expeftat homo, appetitus menti obuersetur. Vt vero, quae
his superstruenda sunt, eo euidentiora feti:dant, licebit beic
ante aliquod ex Logica repetere axioma: Si quae in assectionibus
alicuius entis 1) appareat determinatio, in alia quoque entium
Jpecie possibilis; et 2) huic annexa deprehendatur alia, ad ejjen-
tiam illius entis specificam pertinens: tum hae alicuius entium spe-
ciei assectiones, pojsibiles indicari poßunt et debent, prima tanquam
genus, fecunda vero vna cum priori tanquam Jpecies. Ex hoc
enim illud corollarium efficitur, cui tota nostra innititur demon-
stratio: n.mirum, si in adultorum fide, non solum eiusmodi
essentialem obseruemus determinationem , quae et non adultis
competere poisir, sed aliam quoque, ad fidem adultorum, qua
talium, speftamtem, eoque adultis propriam; tum fides, quae
in adultis obtinet, non erit vnica, fidei nomine digna, sed spe-
cies tantum fidei generarim sumtae, apud non-adultos quoque,
infantes scilicet, etiam tenerrimos, reperiundae. In eo igitur
nobis elaborandum erit, vt conditionalis hmus propositiontsan-
tecedens extra dubitationem collecemus: sic enim consequentis
veritas per se erit manifesta.
§. XII.
Partes has rite expleturi, ante omnia fiduciae in Christum
habemus
 
Annotationen