Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Baumgarten, Siegmund Jakob; Kleinschmidt, Johann Friedrich
Dispvtatio Theologica Exhibens Paedobaptismi Demonstrationem Et Vindicias Contra Avtorem der unschuldigen Warheiten — Halle (Saale), 1749 [VD18 14026473]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.24216#0024
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
22

Paedobaptismi demonftratio et vindiciae
tiae, sidem conferentes, non poteft non habere coniunclas Marc. XVI,
16. Alterum vero ex ipsis huius effati Petrini contentis elucer.
Ad remissionem peccatorum Petrus baptizari iubet. Ordo enim
verborum naturalis postular. vt haec verba ad vtrumque praece-
dens membrum, scilicet et poenitentiam et Baptismum, referan-
tur: nec quicquam iis obstarepotest, quam hypothesis de Baptis-
mo, tanquam signo mere externo, iam ante animo concepta. Si
Petrus haec verba a Baptismo separari voluisset, nonne facillime
eadem, statim post mentionem poenitentiae fafbm, subiungere
potuisset. Petrus ergo, ad remissionem peccatorum baptizari iu-
bens, supponit, remissionem peccatorum per aquae Baptissiium
obtineri: adeoque testis est omni exceptione maior, hunc ipsum
Baptisrnum ejfe sidei, sine qua peccata non condonantur, conse-
rendae medium,
§- XXI.
Idem vero, secundo loco, ex Roman. VI, 3. seq. et Galat.
III, 27. coniuncKm, porro efficiemus. In priori, id tantum no-
strae probationis adminiculum quaerimus, vt phrasis in illa, ob-
uia: s’i? %ξ(<τον ’IvjctSv εβχπτίχθ-ημεν de Baptismo aquae intelligen-
da adrtruatur. Baptismum Spiritus ei crucis heic cogitari non
posse, illi non erit dubium, qui praedicata versus 4, penitius exa-
minata, cum vers. 3. contulerit. Iam nobis similem deBaptismo
aquae, et huic aequipollentem locutionem exhibuit locus A£i. ΙΓ,
38. vbi Petrus baptizari iubet ειτί τω ονόματι ’ltja-'S χξΐ<?2. Nam
nomen Christi, vt in innumeris aliis, ita etiam hoc loco pro ipso
Christo ponitur; et praepositio: ετύ vicem praepos. εις gerir.
Quapropter haec quoque phrasis t εις IuirSv χξίχαν ßctitx/ζε&αι,
de aquae Baptismo explicanda erit; nisi contextus, vel aliae ra-
tiones sat graues, aliud iubeant: quorum tamen neutrum iieic
ostendi potest. Equidem aduersarius haec verba non dubitabit ita
exponere: so viel euer in Chriflum hinein getaucht sind: sed pro-
terue satis, vt mox pateseet, atque peruerse. Fistiones enim hic
suas aduersarius pro sensu venditat; cum neque vllum alium lo-
cum nroferre possit, in quo dista phrasis ita viurpetur (ad Gal.
III,
 
Annotationen