Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Baumgarten, Siegmund Jakob; Kleinschmidt, Johann Friedrich
Dispvtatio Theologica Exhibens Paedobaptismi Demonstrationem Et Vindicias Contra Avtorem der unschuldigen Warheiten — Halle (Saale), 1749 [VD18 14026473]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.24216#0043
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
41

contra autorcm der unschuldigen War beiten.
disserentem: „ Nolim autem, vt postules adduci, minus etiam
„ approbari, tanquam vera theseos fulcra, quaecunque olim pro*
„ bandis thesibus adhibita sunt oracula. Illud laborem, vt in-
„ utilem iaepe, sic ingentem crearet; hoc antecessorum etiam
„ in probando infallibilitatem supponeret,etsuccessoribus omnetn
„ examinis libertatem auferret. Mox dicam, posse Titium san-
„ £te venerari Thesin Sempronii, etii argumenta eius non aliqua
„ saltem, sed omnia reiiceret; substitutis tamen, quae sibi me-
liora videantur. Differt momento rei, an Thesin neges, an
„ argumenta eius, id nunc ossendam. „ Haec ille in Theticis,
Sed nisi et in Polemicis ita cum aduersariis agamus, vt, si quos
detexerint lapsus antiquorum leuiores (qui in ipsa fidei analogia,
qualem nos defendimus, nihil incommodi habent), eosdem in-
genue agnoscamus: non equidem video, quomodo, praeiudi-
ciis captorum nomine exosi, quenquam conuincere possimus.
Quocirca tolerabile hoc Viri optimi erratum, quod hermeneu-
ticum iblum est, aduersario dare satius erir. Non ipsum statimi
argumentum corruit, vnico hocee diflo probante nobis erepto.
Permulta alia, ad sirmandam huius argumenti Minorem facien-
tia, in praecedentibus stabiliuimus : quae omnia ante euertere
debet aduersarius, quam de hocee argumento triumphare pos-
sit. Sed idem illud non est vnicum, quo nitimur. Igitur
etiamsi in periculum vocaretur, reliqua tamen adhuc salua ma-
nerent: vtadeo, misso hoc loco, nihil dum perdiderimus.
Ceterum, quo iure aduersarius ad omnes Ecclesiae Doklores il-
lud Iesaiae cap. XLIV, ig. 19. applicarit, tametsi vnicum tan-
tum adduxerit Nostratium, eumque leuiter dessessentem, rur-
sus apud candidum Lestorem esto iudicium. Quintum denique,
quodvltimo loco nominabimus, ex iis locis concluditur, quae inte-
gras familias ab Apostolis baptizatas perhibent: quod tamen ali-
quam modo praestat probabilitatem, atquzfolum non posset vrgeri
§. XXXI.
Sufficiant haec de argumentis dogmaticis. Aliud adhuc re-
flat, quod ex more antiquae ecclesiae desumitur, non praeter-
mittendum , quoniam ad tuendum paedobaptismum multum
omnino ponderis habet. Heic vero ad ecclesiam, non, vti pon-
^ tisiciis
 
Annotationen