Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mansi, Giovanni Domenico; Labbé, Philippe; Coleti, Niccolò; Cossart, Gabriel; Mansi, Giovanni Domenico [Hrsg.]; Labbé, Philippe [Hrsg.]; Coleti, Niccolò [Hrsg.]; Cossart, Gabriel [Hrsg.]
Sacrorum Conciliorum Nova, Et Amplissima Collectio (29): Ab anno MCCCCXXXI. usque ad annum MCCCCXXXIV. — Venetiis: Zatta, 1788

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.53421#0252
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
475 APPENDIS
cedat , dignoscere certe facile non est , nisiJ
( ut placet sanetis dodloribus ) ideo illud
Deus fieri passus est , ut credentium fides pro-
betur, & ne fidelium ingenia tranquilla cre-
dulitate contorpeant . Fieri etiam potest ,
Deum tot hostes suae fidei esse pati, ut tiro-
nes Christianae religionis habeant quos vince-
re possint . Tantam igitur zizaniorum varieta-
tem ab agro dominico non solum divellere ,
sed nec excerpere quidem hbimana ingenia
suppetunt . Satis igitur est, si de bis dumta-
xat potestas ecclesiastica propensius curet ,
quibus vel beneficium reddendum est, aut si
tales sint hostes , aut religioni magis ac ma-
gis officiant . Sunt autem (ni fallor) duo ge-
nera hominum , qui sidei catholicae adversan-'
tur , Graeci scilicet atque Hussitae , de quibus
provideri oportet : Et illis quidem , ut pro
suseeptis beneficiis gratiae dignae reddantur :
istis vero, ne contagione peltifera totum cor-
pus ecclesiasticum laedant. Neminem vestrum
patres praeterire arbitror , Graecorum gentem
sic optimis artibus floruisse , ut omnium gen-
tium nationes incredibili quadam virtute su-
peraverit . Taceo de variis disciplinis , quas
omnes a fontibus Graecorum prosectas , om-
nes uno ore fatentur ; quidquid Dei ecclesia
docet & praedicat, idipsum etiam suis nomi-
nibus a Graecis in Latinum traductum est ,
Quod si parentibus maximum debeamus, quia
genuerunt ac educaverunt : si praeceptoribus (
plurimum , quod erudierint : certe satis aper-
te significari non potest ? quantum vos patres
Latini Graecorum generi debeatis a quibus
illud vobis collatum est , quo nihil praestan-
tius ab homine conferri potest , Hi ergo ,
quos memoro , Graeci ad unionem ecclesiae
venire contendunt , non eo padlo quo qui-
dam eos fallendi gratia dicunt accedere , sed
aperte & absque aliqua simulatione . Pontifex
siquidem maximus Martinus felicis memoriae
papa V. sic sua sapientia atque humanitate
Graecos ad opus unionis attraxit , ut de tan-
ta opinionum & postulationum diversitate ad
unam & solam differentiam concesserint, quis
scilieet locus ille sit, qui pro convocanda sy-1
nodo utriusque generis patres apte suseipere
posset , Habeo hujus rei testes gravissimos ,
qui huic vestrae clarissimce spedationi adsunt ,
& quae dico in praefenti audiunt: nec audita
yobis patres pronuntio , sed qute vidi , &
quae praecepto ejusdem praesulis ipse contre-
ctavi , & publica stipulatione concluseram .
Quorum Graecorum propositum & tu , Euge-
ni papa sanfitissime , pro tua religione eximia
& animi amplitudine, nuper ampliora & cer-
tiora te ipsis facturum spondendo eonfirmasti .
Nec credi potest ut Christianorum quispiam
his tuis sanctissimis desideriis atque conatibus
contraire posset. Ad hoc enim opus tam sa-
lutiferum nemo Christianorum quidquam suo-
rum excipere debet . Non enim parum fru-
dlus habet ad fidei catholicae incrementum
Graecorum conversio . Illa siquidem Constan-
tinopolitana sedes habet in Asia , Africa , &;
Europa vastissimas provincias atque amplissima
regna , plurima genera hominum linguis &
moribus longe disparia , qui omnes ad sidei
catholicae obedientiam atque religionem con-
volarent , si praesui Constantinopolitanus , ut
quondam facere solebat , honorem & debita
jura Romano pontifici redderet. Illud autem,

P R I M A 476
- patres optimi , facile fiet , si non sit schisma
in corpore . In novam enim ecclesia scissuram
dilabi , & inveteratos schismaticos ad unio-
nem ecclesia reducere velle , illud quo padlo
sieri possit non satis intelligo . Quomodo enim
Graecus tantum in hoc nostro ecclesiastico cor-
pore dissidium audiens, eidem se conjungere
vellet ? Aut cum Romanorum pontificem tam
facile a suis contemni viderit , eidem hono-
res debitos reddat 7 Nonne ridebit ? Nonne
utrosque leves & longe a Christiana caritate
sejunclos judicabit ? Nonne postulanti ut ad
gremium ecclesiae redeat , mox evangelicam
respondebit sententiam : Frater , vade , erue
prius trabem de oculo tuo , & tunc videbis erue-
> te feflucam de oculo fratris tui . Cum superio-
ri tempore nullus indubitatus pontifex habe-
retur , neminem Graecorum aliquis audivit
qui de unione ecclesiae tradhret : at ubi om-
nium dissidentium vota ad unum pastorem
convenerant , mox legati Graecorum pontifi-
cem adierunt , & coram gloriosissimo ac in-
vidlissimo Romanorum rege domino Sigismun-
do semper Augusto , pro unionis negotio ,
imperatoris & patriarchae Constantinopolitani
voluntatem & vota trigintasex articulis pate-
fecerunt . Scio quod verum loquor , & quod,
hae manus literas illas obsignatas explicuerunt ,
& quae illic continebantur ex Graecis Latina
feceram , Unde cum honestissimae Graecorum
1 petitiones principibus nostrae religionis visae
fuerant , mox dominus Joannes episeopus car-
dinalis tituli Sandti Sixti , vir omnium suae
aetatis religione & sapientia speclatissimus ,
legatus in Graeciam declaratus est : quem il-
luc properantem si mors e medio non sustu-
lisset, plurimi nunc populi ac nationes ritu&
religione essent vobis simillimi, quorum nul-
lum impraesentiarum habetis . Nec certe cre-
dendum est Graecos ab illa sua honesta opi-
nione recessisse , Eadem est gentis illius ad
reconciliationis opus intentio , idem omnino
desiderium , eadem postulatio ; nisi quod si-
lius , qui nuper imperio successit, ad unionis
negotium longe ardentior sit , quam unquam
) fuerit pater : quo fit ut ad reconciliandam
gentem illam catholicae fidei via paratior mo-
do sit . Quod si locus aliquis ad convocandum
utramque gentem opportunum dareturj vide-
retis , patres reverendissimi, plurima de Grae-
cis sacta fuiffe judicia, quas omnino stare non
possent. Hos igitur frucius uberrimos de Grae-
cis vos , patres przestantissimi , referetis , si
non sit schisma in corpore . Alterum perditis-
simorum hominum genus, de quibus ob sum-
mam perniciem generali omnium patrum in-
stitutione considendum est, Hussitas intelligo
gens profecto pestilentissima, & velut exitia-
le virus per corpus ecclesiasticum repens .
Nec unum , sed multiplex ac atrociffimum
i malum, hujus haereseos morbus est . Nam si
quis illorum hominum perversas sententias ,
quas gravissimis Christianorum cladibus ampli-
ficare voluerunt , recensere voluerit , veterum
haeresum irritamenta quaedam fuisse fatebitur .
Cogitanti enim hanc novellam corruptionem ,
e vestigio Nicolaitae , Gnostici, Cerdoniani ,
atque Marcionitae occurrent, * Aditaequoque ,
Catharitae, ac Apostolici, huic haeresi non de-
fuerunt, & a Acharditae, Ariani, atque Jovi-
niani quamplurimi } quos omnes Epiphanius
Cyprius > vir omnium orientalium patrum sa-
pien-
 
Annotationen