Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mattioli, Pietro Andrea; Dioscorides, Pedanius; Valgrisi, Vincenzo [Oth.]
Petri Andreae Matthioli Medici Senensis Commentarii, In Libros Sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei, De Medica Materia: Adiectis quàm plurimis plantarum & animalium imaginibus, eodem authore — Venetijs: in officina Erasmiana, apud Vincentium Valgrisium, 1554

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.70214#0297
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
HIPPOLAPATHVM

In Lib. secundum D
OXYLAPATHVM.

rubente3 acri, in caule, & agnatis appendicibus , emi-
cante. Omnium decodo olere aluus emollitur. Cru-
di illitu, melicerides ,rosaceo, aut croco adiedo, discu-
tiuntur. Syluestris, & oxylapathi, & eius, quam oxa-
lida nominant,semen ex aqua,aut uino vtiliter bibitur,
contra dysenterias, & coeliacorum affedus, stomachi
fastidia, scorpionum idus. Quod si quis in potu prae-
sumat, nihil molesti ex idu patietur. Radices ex aceto
codae, aut illitae crudae, lepras, impetigines, & scabro-
sos ungues persanant: sed antea locus aceto, & nitro in
sole perfricandus est. Pruritus corporis, decodum ea-
rum sedat, si foueatur,aut in solijs balnearum confrice-
tur . Codae in uino, & instillatae, aurium, dentiumque
dolorem mulcent: strumas, parotidasque discutiunt:
lienem cum aceto extenuant. Aliqui amoliendis stru-
mis radicum gestamine utuntur, eas collo appendetes.
Tritae, & admotae fceminarum prossuuia sistunt: cum
uino autem potae regio morbo medentur, calculos ue-
sicce comminuunt, menses cient, scorpionum idibus
auxiliantur. Hippolapathon olus est magnum, in pa-
ludibus nascens. Easdem habet uires, quas supradida
rumicis genera.
Tametsi Rwmex, qui nomine a Grae-
cis mutuato, appellatur, hodie in hortis non seratur; in ijs tamen
sonte frequentisiimus nafeitur, nullis desicientibus notis, quibus
satiuus delineatur. Lapathum, quod in paludibus nafeitur,Dio-
scoridi Oxylapathum uocatur, no quidem quddgustu acutum, scu
acidum sentiatur, ut oxalis, quam uulgus ossicinarum Acetofam
x 2 appellat,

iolcoridis.
OXALIS.


Rumicis con
sideratio.
Oxy lapatha.
 
Annotationen