Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Memorie della Regale Accademia Ercolanese di Archeologia — 4,2.1852

DOI Artikel:
Quaranta, Bernardo: Dichiarazione di alcuni luoghi di Strabone dove si parla dell'Averno, del Lucrino, di Miseno, Cuma, Baja e della Grotta Napolitana al presente chiamata di Pozzuoli: memoria; letta alla R. Accademia Ercolanese
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.14102#0046
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
( 58 )

Aero Nsas Hokicog xai AuoLiapx^g tói <rat$ Ba'laig: A Neapoli
et Puteolis super Baias. Sed ne huic quidem lectioni sensus
ullus sanus inest. Ipse Strabo band mullo post, ubi Neapolim
describit, ait: Heic quoque est cwiiculus occultus ; monte,
qui est inter Neapolim etPuteolos, eodem modo effosso,
ut ìlle versus Cumas. En ut diserte cryptam Neapolitanarn
describit, quae hodieque exstat sub Pausilypo monte apud
ipsam urbem: de qua suo loco plura dicentur. At obser-
vandum, ita heic eam memorare Strabonem, uti suspicio
nulla sit iam antea eam meminisse eius. Multo minus ad-
dit de auctore eiusCocceio. Quapropter omnino statuendum,
locum illum priorern a sciolo exseriptore glossematio esse
foedatum. Ipse Strabo, in descriptione urbis Neapolis, ubi-
que habet unica voce 'h 'Nex^oXig, at illic est ivi Nsay croXzv
et in aliis exemplaribus arto ììstxg tfokmg, quae res sane
suspecta est. Huc adde testimonium Epitotnatoris Strabo-
nis, qui simpliciter Cumanum prius narrat cuniculunj ;
deinde Neapolitanum, sino ulla Baiarum mentione. Verba
eius baec sunt : >> Circa Cumas signa quaedam mostrantur
mortuorum vaticinationis, quae in Odyssea fabulose tra-
ditur ; scilicet Styx, Aclierusius laeus, et Acheron , et
quae illic sunt calida balnea prò Pyripblegethonte. Est
etiam cuniculus occullus; transitus habens et oraculum
mortuorum. Qui vero intrant, noctu ingrediuntur atque
egrediuntur, unde Homeri Cimmerios colligere licet. Si-
mile autem opus apud vicinam Neapolim quoque conspi-
citur. » Quamvis parum tempora cum Strabonc dislinguat
hic epitomator, sed omnia intcr se confundat; tamen duos
tantum ex Strabonis narratione intellexit cuniculos : alte-
 
Annotationen