Urkundliche Beilagen und Regesten.
1. 27. März 1357, Karlstein.
Karl IV. dotiert fünf Canonicate bei den Kapellen der
Burg Karlstein, speciell bei der Marienkapelle.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis- Felieiter Amen. Karolus
Quartus diuina fauente clementia Romanorum Imperator semper augustus.
Et Boemie Rex. Ad perpetuam rei memoriam Sacratissimum dominice pas-
sionis misterium et dignissima eiusdem insignia eos qui preciosi sanguinis
dominici inestimabili precio ab eterne ruine precipitio sunt redempti cordi-
bus suis ardenter infigere incessabiliter adorare et summe deuotionis decet
studijs assidue uenerari. Cum enim per preuaricationem primi parentis na-
tura filij ire essemus effecti per lignum Crucis uiuifice in sacro Christi cor-
pore reconciliationis fuimus graciam misericorditer assecuti. Christus namque
cum splendor dei patris eterni et figura substantie eius existeret sueque uir-
tutis uerbo cuncta portaret ante luciferum in sanctorum splendoribus genitus
ab eterno cuius uultum non solum uniuersa terra desiderat sed eciam (!) an-
gelici spiritus incessabili desiderio continue prospicere gratulantur paternam
quidem dexteram non relinquens egressus a patre ad vallem miserie et ad
yma muridi de secreto celorum descendere caducam nostre fragilitatis for-
mam induere incolatum seculi colere et post uaria conditionis humane fasti-
gia in manus tandem traditus impiorum pro nostra salute sponte Cruci affigi
et acerrime mortis in ea subire suplicium est dignatus ut sua morte nos per-
ditos a morte reuocaret ad uitam. O uere felicem salutifere Crucis aram
margaritis eximijs sanguine Christi uenerantibus expolitam 1 O clauum claris-
simum illius uenerabilibus membris infixum et rutilantissimo rosei cruoris
stillicidio purpuratum quem dauiticum canit eloquium forma pre filiis ho-
minum speciosum! O uenerandam spongiam qua fons interne eterneque dul-
cedinis aceto et feile potatur! O inclitam lanceam lateri Saluatoris inmis-
sam per quam fluxerunt largiflue redemptionis pariter et regenerationis nostre
salutifera sacramenta quibus fideles anime in presenti exilio spirituali dulce-
dine confortantur et fluida incolatus mundani uita consumata felieiter pro
fidei et uirtutum meritis quod iam rite celebrant per spem in illa uisione
felici merentur per spem perpetuo contemplari. Sane recogitantes prouide et
illo quo nobis ab alto conced(i)tur humilitatis recognoscentes affectir nos al-
tissimo ad agendas gratias pre ceteris tanto magis obnoxios quanto nos in-
conivabiliter pre cunctis per orbem regnantibus sue sublimauit dextera Maie-
statis sola sui dignatione ad mundialis Monarchie nos apicem exaltando toto
mo( - . . ) desiderantes affectu ut ab hodierna die inantea perpetuis tem-
poribus in Regno nostro Boemie Crucis alme sanctissimorum Quinque uul-
nerum Claui Spongie Lancee et dominice passionis memoria per Christi fi-
deles et solito celebrior atque deuotior habeatur Ad laudem et gloriam Tri-
nitatis . . . ) e et nominatim pijssimi Redemptoris nostri ad salutem nostram
incarnati et passi sueque Crucis uulnerum Claui Spongie Lancee et salutifere
passionis neenon aliorum insigniorum eius et totius militie celestis honorem
In Castro nostro Karlstein quod funditus de nouo construximus et nostri pro-
prij nominis adiectione pro nostra maiori memoria duximus appellandum ut
üidelicet karlstein a karolo nominetur duas Capelias unam uidelicetin honore
et uocabulo gloriosissime passionis et Insigniorum ipsorum Et aliam mino-
rem illi quasi contiguam in honore gloriose semperque virginis genitricis dei
Marie accedente ad hoc consensu beniuolo venerabilis Arnesti Pragensis
Archiepiscopi principis et honorabilium Prziesconis decani Plichte scolastici
et Capituli Pragensis ecclesie deuotorum nobis dilectorum in nomine Christi
Saluatoris fundauimus construximus et sub multorum presentia principum pre-
latorum magnatum atque nobilium ab eodem Archiepiscopo solempniter fe-
cimus consecrari. Et ut in eisdem Capellis et eciam in Capella beati Ni-
colai gloriosi Pontificis quam ibidem dudum fundauimus perpetuo diuinum
agatur officium quinque prebendas sacerdotales et canonicales pro presenti
ordinandas fundandas duximus et dotandas pro quinque canonicis presbiteris
qui in eisdem Capellis uicissim officium ipsum peragant ordine subnotato.
Sacerdotum quidem istorum vnus id est maior appellabitur et erit decanus
sub quo ceteri quatuor erunt canonici et ipse potestatem habebit eis man-
dandi quo modo et quibus temporibus diuina rite gerantur officia que et ipse
aget cum illis et eorum negligentias et excessus corripiendi ac modis con-
gruis corrigendi. Presentationem uero seu Jus presentandi ad decanatum et
prebendas easdem nobis et successoribus nostris Regibus Boemie perpetuo
reseruamus. Et ut nomen rei consonet ad prebendas ipsas utpote sacerdo-
tales aut quamuis earum alium quam sacerdotem cuiuscunque inferioris ordi-
nis non posse nec debere intendimus presentari- Et ut tarn decanus quam
ceteri quatuor canonici sacerdotes predicti qui sunt et qui fuerint pro tem-
pore seu aliqui uel aliquis eorundem nullum aliud penitus beneficium eccle-
siasticum quantumlibet simplex aut modicum cum decanatu uel prebenda
huiusmodi ullo modo ualeat possidere. Et in decanatu et prebendis ipsis
continua absque fraude iugiter et precisam residentiam teneantur facere cor-
poralem. Quod si quis aliud beneficium obtinens ad vnum ex istis se passus
luerit uel forte procurauerit presentari et cum effectu institui is eodem primo
beneficio sit et esse debeat ipso facto priuatus- Sique aliquis decanatum
uel prebendam aliquam obtinens de predictis aliam acceptauerit seu ad illam
uel quödeunque beneficium ecclesiasticum eciam si minimi ualoris seu quan-
tumeunque simplex existat se presentari permiserit. insuper et quicunque
ipsorum a decanatu seu aliqua prebendarum ipsarum se absentare presump-
serit hijs casibus et eorum quolibet absque al io quocunque iudicio sine sen-
tentia decanatu seu prebenda de predictis quam obtinuit Archiepiscopali Sta-
tute quod super hoc edi et promulgari deposcimus sit eo ipso priuatus. hoc
eciam totum non solum ad decanatum et prebendas iam actu creatas uerum
eciam ad creandas de nouo extendi et ex certa scientia uolumus prorogari.
Et quotiens decanatum ipsum per cessionem obitum uel casum alium de pre-
missis uacare contigerit futurus decanus per nos et successores nostros Reges
Boemie Prägens! Archiepiscopo ad recipiendum animarum curam ab ipso ce-
teri uero presbiteri eidem decano debeant presentari. Archiepiscopus quoque
decanum instituet et curam sibi animarum committet. Decanus uero reliquos
in Canonicos instituet et simpliciter inuestiet sacerdotes. Denique in cele-
bratione diuinorum subscriptum statum modum et ordinem decano et presbi-
teris antedictis et eorum successoribus perpetuo tradimus tradique et per
Archiepiscopum confirmari petimus obseruandum. Per singulos enim dies di-
luculo circa solis ortum in capella beate Marie conuenient ad horas canoni-
cas Ordinate et deuote dicendas induti superpellicijs et mitras more canonico-
rum gestando chorales stabuntque et sedebunt alternatim diuisi per choros
psalmodiam cum distincta pausatione et mediorum in uersibus obseruatione
legendo et vesperas similiter hora sua. Et has quidem dicent horas canoni-
cas absque nota quousque auctore deo in ipsis et cum ipsis decem imple-
uerimus numerum personarum. dum autem numerum ipsum impleri continget
amodo in predicta Capella gloriose Virginis Marie aut quotiens ad illam
commode habere non possent accessum in Capella beati Nicolai singulas
horas predictas sub nota reuerenter et distincte canere tenebuntur. Tres
uero missas pro qualitate festiuitatum seu necessitate temporum oportunas ad
minus per singulos dies decanus et canonici antedicti sine musica celebrare
debebunt duas in Castro vnam videlicet in Capella beate Marie aliam in
Capella beati Nicolai et Terciam in ecclesia filiali. Verumtamen in festi-
uitatibus conditoris nostri precipuis et alme genitricis dei perpetue virginis
Ma(rie)necnon Angelorum Baptiste Apostolorum patronorum dedicationis ac
omnibus diebus dominicis in Capella beate Marie uel si forte ad illam ipsis
aliquo modo non pateret accessus extunc in Capella beati Nicolai missam
illius diei et vesperas primas atque secundas sub nota (de)cantent. Ita vide-
licet ut postquam supradictus decem canonicorum seu presbiterorum numerus
impletus extiterit amodo ad minus vnam missam sub nota de( .... )otidie de-
can(ta)re. Ceterum sacramenta corporis dominici et vnctionis etreme in altera
earundem Capellarum videlicet Insigniorum ipsorum beate Virginis aut beati
Nicolai sine intermissione pro hominum necessitate seruabunt. In diebus
eciam Rogationum letanias et processiones solitas celebrabunt. In missis
quoque et diurnis ac nocturnis officicijs seu horis canonicis ritum tenebunt
Pragensis ecclesie et Rubricam. Vt autem iniuncta sibi officia tanto delecta-
bilius agere ualeant tantoque feruentius seruire delectentur altari quanto se in
necessitatibus conditionis humane a nostra benignitate conspexerint per am-
plius consolatos cum et spiritualia sine temporalibus non possint diu sub-
sistere nec sit incongruum si is qui spiritualia seminat temporalia quoque
metat Idcirco decanum et canonicos antedictos ymo ipsorum beneficia seu
prebendas subscriptis tenore et modo dotamus. Assignamus quidem ipsis et
conferimus ac donamus in Christi nomine decimas omnium censuum nostro-
rum ad Castrum karlstein siue de oppidis siue villis et aliis rebus spectan-
tium tarn in pecuniis quam in blado. Et ne super decimis huius (!) ulla
possit imposterum oriri dubietas eo quod nostre intentionis existit quod si
futuris temporibus census nostros ad Castrum ipsum spectantes ampliari seu
augeri contigerit ex hoc nichil ipsis utilitatis accrescat. Nec eciam de cen-
suum eorum diminutione deputate ipsis decime in aliquo minuantur. Idcirco
decimas easdem tarn in pecunia quam in blado specifice duximus per singula
105
Neuwirth, Mittelalterl. Wandgemälde u. Tafelbilder d. Burg Karlstein.
1-1