Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Lob der Philosophie

233

heateque vivendum confert, sed de ea, quae (ut Cicero3 inquit)
animis medetur, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus
liberat timoresque omnes pellit. § Ea igitur11 [philosophia]* 1
suavissima soror, instructi & armati incommoda cuncta,k dolo-
res, calamitates ac labores fortiter toleremus, maxime vero impro- 5
horum iniurias magnanimiter feramus (recte enim quid dicam
tenes ac intelligis),1 siquidem nequeunt scelerati indicium Dei,
nec vivi nec mortui, effugere. lupiter enim (ut poetae referunt)
tandem expergiscitur tarditatemque (ut ille4 ait) supplicii
poenae gravitate compensat. Quandoquidem impossibile est, io
periurum & mendacem virum vim consequi stabilem ac perpe-
tuam, verum etsi brevis foelicitas illi continget,m tempore tamen
(ut Demosthenes ait)4a defluet. Proinde, ut intelligeres, quid de
numinis vindicta tardiore scelestorumque hominum animadver-
sione lentiore illi quoque homines, in quibus non spiritus, sed 15
carnis viguit imperium,5 litteris mandaverint, hunc Plutarchi
(viri gravissimi ac doctissimi) libellum e Graeco in Latinum
utcunque vertere nominique tuo clarissimo dicare volui. Cui
enim potius meum desudaret ingenium ? Suscipe igitur munus
hoc carthaceum (si recte coniector) haud penitus ingratum virique 20
gentilis scripta diligentius revolve. Id si feceris, cognosces pro-
fecto, priscos illos philosophos haud longe a veritatis aliquando
aberrasse tramite. Vale, soror praestantissima, germanamque
communem Claram in litterario studio currentem,6 benigne
adiuva. Inane etenim ac vanum est omne mortale bonum. 25
Nobilis at virtus aeterna in saecula durat.
Iterum vale. Ex aedibus nostris, Cal. lunij anno salutis mil-
lesimo quingentesimo decimo tercio.
s percudere Gold. 11 philosophi Gold.
1 Bis hierher Konzept 364 fast gleichlautend. Von da ab: quae [sc. philo-
sophia'] omnia racione et consilio moderari, prospera et adversa fortiter
tollerare et nil nisi turpia metuere docet, incommoda et damna rerum non
in potestaie nostra constitutarum magnanime contempnere iubet. Ea igitur
[philosophia], suavissima soror, et Christi passionibus armati adversitates
non solum cunctas exuperemus, sed et contemnamus. Doch ist dieser ganze
Passus wieder gestrichen.
k Bis hierher Konzept 200gleichlautend. Das weitere davon folgt im Text an
zweiter Stelle am Schluß des Briefes.
1 intelliges Gold. m contigit Gold.
 
Annotationen