Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20
25

250 245. Von Benedictus Chelidonius (1513, vor dem 30. Juni)

245
Von Benedictus Chelidonius S. d. [1513, vor dem 30. Juni]
Lat. Gedicht in elegischem Versmaß, abgedr. in P.s lat. Übersetzung der
Schrijt des Plutarch: De his, qui tarde etc. (vgl. Nr. 243, Bl. e3). Der Text
in modernisierter Orthographie.
Von dem langsam strafenden Gott. Pirckheimers Lob.
Frfater] Benedictus Chelidonius in Plutarchi de scelerum vin-
dice Deo libellum, a magnifico et clarissimo patricio senatoreque
Norico Bilibaldo Pirckheymer latinitate donatum.
Continet immenso totum qui numine mundum,
Nutu quique suo tempus et astra regit,
Praesidet humanis rebus quoque, praeses Olympi,
Infima cum superis omnia plena Deo,
Corda subit penitus, quin mentibus praesidet ipsis,
Fons rerum vivus primaque vita Deus.
Inspectorque sedet iustissimus actaque pensans
Praemia pro meritis digna quibusque refert,
Quem penes est unum tempusque modusque ferendi
Muneris et meriti regula supplicii.
Saepe igitur tolerat scelus et nescire putatur,
Dum poenas differt dissimulatque diu.
Hinc caecae rationis homo submurmurat hincque
Judicis incusat sera flagella pii,
Ultoris vocat arma Jovis flammantia demens,
Hac et re subito dignior ipse malo.
Dumque nepos fert crimen avi peccantis, homullus
Dormitare simul iusque deosque putat.
Caecutit ad solis vel debile lumen et audet
Numinis aeterni carpere consilium.
Quod si haec Plutarchi semel argumenta diserti
Legisset vigilans iste severus homo,
Quae nobis, Graeci doctissimus atque Latini,
Pirckheymer e Graeco sumpta Latina facit,
Sciret quam recte poenas et praemia iudex
Distribuat nec non temperet omnituus.2
 
Annotationen