Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
330 295. An Graf Hermann von Nuenar (Neuenahr) ? (s. d.)
295
An Graf Hermann von Nuenar (Neuenahr) 21 5. d. [1514?]
Konzept, Bruchstück. O. WZ. Pirckh. 113°.
Hat dem Adressaten, einem vir generosus, lange nicht schreiben
können. Von Hegesippus und Philo. Kann aus Venedig gar nichts
haben. Von der spanischen Bibel. Schickt Instrumente für Uhren
(Sonnenuhren ?).
Nisi nuncii oportunitas, vir g[enerose], defuisset, iam pridem
desiderio tuo, simul et officio meo satisfactum esset. Illam igitur,
non meam segniciem incusare poteris. Rediit iam pridem amicus
ille meus a Mediolano, qui post diligentem indagacionem cer-
5 tissime intellexit, nil Egesippi seu Philonis Mediolani impressum
esse.2 Quisquis igitur tibi hoc retullit, sibi ipsi hanc fabulam
comentus est. Convenit ille idem bibliopollam graecorum libro-
rum Mediolani, quem de fraude corripuit, qui post nonullas tergi-
versaciones promissit [sic] defectum illum supleturum,3 cum pri-
10 mum bella sedata fuerint itineraque Venecias aperiantur, quod
utinam cito fiat;4 nam quae interim Veneciis impressa sunt, mi-
nime habere possum.
Mercatores nostri, qui iam ex Hispaniis advenerunt, retule-
runt, bibliam illam nondum completam esse, quamvis quidam
15 famulus Coberg[eri] viderit.5 Ait multa sibi negocii praestitisse.
Iam elephas peperisset.
Mitto D[ominationi] tuae instrumentum horarium, hoc est,
cum quo horologia6 facilime ac ferme absque labore erigantur. Id
quamvis magno olim precio venditum sit, tamen nisi 4 emi flo-
20 renis nec aliquis est in urbe nostra, qui iam tale fabricare sciret.
Spero, satisfaciet D. tuae. Mitto insuper D. tuae7 horologium in
plano cum descriptione triplicium horarum, hoc est ab ortu,
occasu et meridie cum accrescencia et decrescencia diei ac in
quo sit quoque mense sol, quamvis sit ad elevacionem poli bore-
25 alis gr[aduum] 49, tamen [parum] distare arbitror a vestro;8 id
pro munusculo a me accipere velis.
Εγω γαρ ου μονού σε φιλώ αλλα και9

1 Briefempfänger wieder offenbar derselbe wie in Nr. 292 ff.
 
Annotationen