Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Klage P.s über übermäßige Belastung mit Ratsgeschäften

509

ficavi,a quid quantumve astrologiae tribuam. Si enim me illa
haud falli posse, sed veris et permissis fundamentis eam inniti,
denique futura praescire homini utile esse existimassem, neque
illamb geomantiam seu alias augurandi artes tam facile dimisis-
sem. Habes itaque non solum ex verbis sed re ipsa, quia penitus 5
ab artibus illis abstineo, iudicium meum.3 Ideo supervacua non
addam. Caeterum sedata altercatione ista longe maiorem sus-
citare videris. Me enim hortaris et bene quidem, ne bonas horas
male collocem; rationem subiungis, ne talentum mihi creditum a
me aufferatur tribuaturque non habenti. Verum0 ob bonitatem 15
tuam te quoque oro, ut me patienter audire velis. Non solum
enim diu reticui, nunc efferre cogor. Plane enim me ostensurum
confido, potius te hortandum et instigandum esse, ne ingenio et
doctrina tuad ita utaris, ut candelam accensam sub modium
locasse videaris. Verum non dialecticis (ut in astronomiae feci 20
defensione) argumentis rem agam, sed enthymemata et rhe-
torica expediam epichiremata.4 Verum antea quam id faciam
pauca de condicione mea proloquar. Meministi, ut arbitror,
quotiens molestissimas meas tibi enumeraverim curas, quantum
propter publica indoluerim onera. Nam et tu me aliquando 25
humaniter solatus es. Speraveram, adversariis quibusdam meis
e medio sublatis,5 a civilibus absolvi posse negotiis. Quapropter
omnes nervos ad eam rem solam intendi. Amicos et inimicos
rogavi, ut mihi auxilio essent, quatenus publicis molestiis carere
possem. Verum haec omnia in vanum, quinimo non solum 30
libertatem me non consequi posse video, sed arctius quotidie
astringi sentio. Id quantum molestiae afferat, etsi scribere
vellem, minime tamen possem. Nam praeterquam quod fere solus
inter omnes senatores nostros absque praemio laboro,6 siquidem
officiis libenter careo,7 quod multos mihi etiam immeritos hono- 35
ribus praeferri videre cogor, quod privata remque familiarem
negligo, etiam temporis iacturam facere compellor, qua ut nulla
est irrecuperabilior, ita et nulla molestior. Sed quid faciam,
cum nec preces meae nec amicorum intercessio nec inimicorum
a Getilgt ostendi non tantum verbis, sed factis.
b Gestrichen seu. c Gestrichen tibi forsan in mentem non venit, me
etsi non vehementem, rhetorem tamen esse, ideo.
d Getilgt abutaris, quibus tibi amicisque prodesse poteris [sic].
 
Annotationen