Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
PRAEFATIO

Uno volumine comprehendimus imagines utrius-
que Anthologiae Palatinae partis, codicis celeber-
rimi et praestantissimi dirempti quondam in duos
tomos, qui locis adservantur etiam nunc diversis,
exstat enim codicis pars prior et eadem amplior,
qua continentur epigrammatum libri I—XIII, inter
bybliothecae universitatis Heidelbergensis thensauros
insignita cod. gr. 23, pars altera, libros epigram-
matum quae continet XIV—XV, bybliothecae est
Nationalis Parisinae cod. gr. suppi. 384. fuit vero
etiam hic tomus Palatinus.
Codicis !) fata qualia fuerint usque ad tempus,

x) De codice egerunt Fr. Jacobs in Prolegomenis Anth. graecae
ed. Lips. 1794 tom. VI p. LXIII sqq., in ed. a. 1813 t. III
p. 3 sqq., cui volumini addita est A. P a u Is se ni apographi Gothani
cum ipso codice Palatino collati Correctio (p. XI sqq.), idem
Jacobs in Prolegomenis brevioribus ed. Duebneri vol. I (p. XXI)
additis, G. Finsler in diss. Tur. 1876 Kritische Untersuchungen
zur Geschichte der griech. Anthologie, P. Wolters in diss. Bonn.
1882 de epigrammatum graecorum anthologiis (de ep. gr. anth.),
idem in Mus. Rhen. XXXVIII (1883) p. 97 sqq. (de Constantini
Cephalae anthologia), H. Stadtmuellerin praefationibus ed.
Anth. graecae voll. I. II; codicis fata et ii, quos modo nominavi,
respexerunt et Fr. Wilken, Geschichte der Heidelb. Buchersamm-
Jungen (Heid. 1817), pp. 203, 17, 275 et ante eum Chardon de
la Rochette, Milanges de critique et de philologie (Par. 1812),
vol. I pp. 233, 289 sq., Val. Rose in Anacreonteorum ed. prae-
fatione, C. Preisendanz in progr. gymn. Heid 1910 Zur griech.
Anthologie pp. 17 sqq., 22 sqq. Cf. quae collegerunt Schmidt-
Reitzenstein in Wissowae Encyclop. s. v. ,Anthologie' coi.
2380 sqq., cui conspectui addas inprimis Petri Herberti studia
ed. ab Ernesto Jovy in libro ,Pierre Herbert et ses travaux
inedits sur 1’anthologie de Planude', Vitry-le-Fran^ois 1899.
Paginarum A. P. 452, 453 imagines exhibent Wattenbach
et von Velsen in Exemplis codd. graec. litt. minusc. scriptis,
tab. XXXVI p. 343; Wattenbach in operis ,Anleitung zur
griech. Palaeographie' tab. V et in Scripturae graecae speci-
minum3 tab. XXII praebuit p. 615. Cf. H. Omontii Facsimiles
des plus anc. mss. gr. de la Bibi. Nat. tab. XXXIII.

quo pervenerit Heidelbergam, dici nequit, quam-
quam non plane desunt, quae ad libri historiam
pristinam referenda forsan videantur, quod enim
Henricus Stephanus in editionis Άνθ-ολογία δια-
φόρων επιγραμμάτων παλαιών (a. 1566) p. paenultima:
,illa quoque, inquit, γριφώδ^ pag. 535 — sunt
A.P. XIV52, 56, 57,58, 60, 62 — ex vetere codice
epigramatum descripsi, quod (sic) Louanii
habebat Iohannes Clemens Anglus‘, hunc
ipsum codicem in academia Lovaniensi a. 1551 inspec-
tum a Stephano ex Anglia redeunte eundem fuisse
atque Anthologiam Palatinam Valentinus Rose sese
evicisse argumentis adiutum satis firmis sibi persuasit
in Anacreonteorum editionis praefatione, quae fac recte
perhiberi, et Henricum Stephanum Anacreonteorum
apographum, hodie quod habetur in bybliotheca univer-
sitatis Lugduno-Batavae insign. cod. Voss. gr. qu. 18,
ex Anthologiae parte, qua Anacreontea continentur,
anno 1551 confecisse et loannem Clementem x *) eius-
dem codicis in possessionem venisse intra annos
1522 —1525 statuere cogimur, tunc enim versatus
in Italia medicus hic philologus libros graece
scriptos ut coemeret valde operam dedit, quo de
viri studio Rose egit in praef. Anacr. p. VII, ubi
Clementem ex Italia codicem Palatinum ad Morum
amicum detulisse verisimile esse affirmat 2).
Quae tamen recte dici denegare videntur losephi
Sc ali geri verba quaedam satis confidenter prolata
*) De loanne Clemente egit inprimis Rose in praef. pp. VI,
XX sqq., cf. Woltersium, de ep. gr. anth. p. 5 adn. 2.
2) Cui sententiae se addixit etiam Carolus Zangemeister,
ut apparet ex actis bybliothecae Heidelbergensis recentioribus
cf. haec acta ann. 1871—1873, fasc. 29. nov. 1873.
 
Annotationen