Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
CXLV

PRAEFATIO

CXLVI

teri forsan esse illa, quae leguntur in fol. Ar marg.
inf.: ,Eft Bibliothecae Palatinae', iam supra commemo-
ravimus x) [,manu Gruteri in calce' Spalletti adnotavit
in apographo Gothano 2) ]; cf. coi. XLV. animadvertitur
eadem fortasse manus p. 280, 26 corrigens in textu:
scr. A librarius ep. VII 466 v. 8 Ιητηρ έκκεκο-
μ^μένοσ, corr. C ζωτ/σ μ’ έκκεκομ^σάμενοσ, corr. man.
rec. μ’έκμεκομίσάμενοσ (κε induxit; Salmasius legit εκ
με κομισσάμενος; cf. Brunckii Analect. v. I p. 247
ep. XCIX 3)).
Alia vero est manus saeculi recentioris, quae in
p. 136,17 ep. V 290 versum 1 correxit: είπον A, superscr.
μΓένΊ
m. rec. είπον (C add. spiritum είπον).
Recentior etiam est manus quaedam colore fla-
viore usa, quae Gregorii Theologi epigrammatis
numeros paginarum adscripsit, quibus continentur in
Muratorii Anecdotis (a. 1709); cf. Stadtmuellerum in
ed. vol. II p. VI, Sternbachium in Mei. graec. vol. I
P· 177·
Manus ab his diversa in p. 702 ad iterata epp. VIII
135, 13θ> T4° scripsit εις τον άοτδν eis lemmatis usa,
quae epp. illis in p. 345 marg. ext. addita sunt.
APPENDICULA
Hac dissertatione typothetae tradita factum est,
ut non nulla, quae postea praefationis locis quibusdam
adicienda videbantur, contextui ipsi inseri non iam
possent, quae tamen ne plane desiderarentur, hoc
loco exhibere volui, atque haec fere habui addenda ad
Coi. II: Ad quaestionem, nonne H. Stephanus
Anthologiam inspexisse putandus esset, dirimendam
Maximilianus Rubensohn non nulla mecum commu-

9 Qui omnes ductus alieni non sunt a Jani Gruteri manu, quae
et in eius epistulis a me inspectis (cf. cod. Hamb. supra allatum)
et in codicis gr. Pal. 393 fronte animadvertitur, ubi haec leguntur:
,Liber ifte defcriptus eft ex Sambuci MS° qui deinde venit in
Bibliothecam Vienenfem ac quem ipfe comodato habui Gruterus et
contuli.4
2) Cod. Goth. Chart. A 779 et A 780. Spallettium in apographi
subscriptione supra allata non scripsisse έτελεώθη, sed έτελιωθη
hoc loco commemorare liceat.
3) Cf. ad hunc locum Finslerum in diss. p. 19, I et Stadt-
muellerum in ed. v. II p. 324. parum recte Finsler eandem
manum p. 315, 3 χέσειν addidisse putavit, neque eadem manus
correctrix est in ep. VII 178, I P· 233 J cf c°l· CXLIII.

nicavit. scribit enim Stephanus ad ep. VII 339 (Florii,
p· 178): , Αδηλον, ot δέ IIAAAAAA.' titulum om. cod.
Mare., άδηλον praeb. Planudeae ceterae, άδηλον
πλήν δτι έν τοΐς τού Παλλαδά επίγράμμασιν εύρέθ·^
κείμενον μήποτε δέ λουκιανού έστιν exhib. lemmatista
A. P., ita ut Stephanus titulum ex Anthologia Pal.
assumpsisse videatur, scribit etiam in adnot. ad
p. 178: ,Idem titulus pag. sequente epigrammatis
cuius initium Πώς γνώμην, &c. in quo duo versus
huius repetuntur. Vtruq; epigrama certe non alio
quam Pallada dignu iudico.' ep. illud est X 118
a B titulo άδηλον, nullo in Mare, instructum. Stepha-
num igitur tituli additamentum οι δέ Παλλαδά in
Planudeae suo exemplari invenisse ab homine aliquo
illatum, quem, quoniam unum ex epigrammatis utrius-
que distichis idem fere esse videret, eodem titulo
utrumque instruxisse neque Anthologiae partis prioris
epp. inspexisse veri simile esse Rubensohn suo iure
dicit, ac tamen Franke in diss. Lips. (1889) de Pallada
epigrammatographo p. 16 ed. Stephanianae titulum
ep. VII 339 certo lemmate codicis Pal. ortum esse
contendit, quod si Stephanus ad p. 137 (ep. XI 279)
adnotat: ,Alius titulus ex vet. cod. affertur, nimirum
hic Αδηλον. οι δέ Παλλαδά. Certe nihil Lucillianu
habere hoc epigramma videtur', hanc cod. Pal. et
Mare, titulis inspectis meram esse coniecturam patet,
itaque Stephani ,codicem veterem' Anthologiam Pal.
non esse elucet, immo esse illum eundem, de quo
titulum epp. VII 339 et X 118 consimilem mutuatus
est, facile credimus, pro apographo potius cod.
Marciani habendus est coniecturis praedito variis
hominis alicuius recentioris.
Coi. VII: Nescio, an de Sylburgio codicis pos-
sessore dubitandum sit: Salmasium re vera (cf. progr.
Fleid. 1910 p. 25 adn. 1) Anthologiae codicem Heidel-
bergae, ,dum alios ejus Bibliothecae codices excuteret'
(ed. Bosch. III p. XV), detexisse hi fere loci inprimis
testari videntur: epistula Isaaci Casauboni tunc
Parisiensis ad Salmasium Nonis Febr. a. 1607 data
(cf. Epistolas Is. Casauboni ed. a Graevio a. 1656, ep.
477), in qua: ,Reverfus‘, inquit ille, ,domum e lon-
ginquo itinere tuas accepi non unas, quibus dum in
in dies refponfum paro, ecce tertiam tuam episto-
lam, qua εύαγγέλίον mihi narras de invento codice
το» Κύκλο» τού ύπ’ Άγαθίο» έκδοθ-έντος. Deum immorta-
19
 
Annotationen