Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LVII

PRAEFATIO

LVII1

Quae si recte in universum protulimus, hoc fere
stemma codicis Anthologiae Pal. subiungere licebit:


DE CODICIS LIBRARIIS

Anthologiae Palatinae contextum manus com-
plures exaraverunt, quas diligenter distingui ad unius-
cuiusque partis originem intellegendam permultum
interest.
De diversis manibus discernendis primus accu-
ratius egit Georgius Finsler in diss. sua, cuius a sen-
tentia dissensit C. Graux (Revue erit. d’histoire et de
litterature a. 1877) in hac re praecipua, quod A et B
librarios non duos diversosque, sed unum et eundem
fuisse statuit.

Errare autem quicumque huic iudicio adstipu-
latur, ambarum manuum ductus vel obiter perlustranti
in propatulo est. revera enim librario A sylloges ’)
Anthologiae prioris contextus debetur hic:

pp. 51— 61 (epp. A. P. I 10,30—116)

pp. 64—423,25 (epp. A. P. II—IX 3θ4,8)

1) Jacobs manu prima et ipsa vetustiore pp. 1—452 et
645 — 705 scriptas esse contendit in Prolegom. p. LXIV et in
A. P. edit. a. 1817 notis criticis, tom. III p. 3, unum esse ratus
A et J librarios, neque enim omnino scribae J mentionem
fecit, eidem sententiae Finsler sese addixit in dissertatione sua,
cum uni manui A tribueret pp. I— 452. Stadtmueller primus
res quo modo se haberet, perspexit.

paginas quoque 49, 50, 62, 63 ab eodem librario
exaratas quondam fuisse veri simile esse iam supra
commemoravimus x). A non scripsit p. 88, 21—24 (ep.
A. P. V 4, 3—6). lacunam enim trium versuum reli-
querat, quam corrector 1 * 2) C versibus 3—6 ep. V 4 post
lacunam exaratis ab A explevit, quos versus post-
quam C repetiit, eosdem ab A scriptos (p. 88, 25—28)
obelo suo 9 praefixo delevit, idemque corrector,
non A, in m(argine) s(uperiore) p. 208 ep. VII 2b
ac supra alterum ep. VII 254 distichum in p. 245
m. s. ep. VII 254b (ed. Stadtm.) scripsit.
Epigrammatum disticha A έν εΕσθ-έσεο adpinxit
ita, ut hexametrorum initia omnia fere pentametris
ineuntibus promineant, et primas quidem hexame-
trorum literas in praeductalibus interioribus mediis
posuit scriptura modo maiuscula moda ampla minu-
scula adhibita, neque vero in hac scribendi con-
suetudine sibi constans est A3), immo saepissime
literae initiales singulorum versuum epigrammatumque
eadem forma, qua ceterae versuum literae sunt, con-
spiciuntur. sum etiam epp. versus non έν είσθ-έσει
scripti, ci. pp. 256, 32—257, 6; ib. 11 —19; 259,
20—27 s. epp. VII 343, 345, 363, quorum nullum
hexametris et pentametris compositum est.
A librarius 33 versus in singulis paginis 4) exara-
vit, qui ternis illis praeductalibus supra commemoratis
a latere exteriore circumcisi sunt, nec vero literas
ita scripsit, ut imas eas linearum fissuris imponeret,
immo summas de lineis demisit, quo factum est, ut
literae tantum earumque ligaturae longis hastis
munitae, velut β, δ, η, θ·, κ (εκ), λ (ελ), aliae, lineis
persecarentur, etsi paginae non desunt, in quibus A
literas lineis aut interponens aut superfigens depre-
hendatur; cf. e. gr. pp. 124, 139, 140, 242.
Quae supra de literis hexametrorum primis dicta
sunt, eadem ad epigrammatum ipsorum initia valent,
quibus insuper notandis A aut asteriscum X lineola
interdum ornatum aut signa ·:· vel praefigit,
cf. pp. 399, 404, 405; 1, 23; 417. eisdem signis et
librarius J et corrector C passim utuntur, epigram-

1) Non reliquit A paginas illas librario J exarandas, v. supra.
2) J potius librarius, Stadtmuellero si fidem habere mavis,
versus illos iterasse putandus est.
3) Sed cf. Finslerum in diss. p. 14.
4) In 2 diplomatis int. quat. VI, pp. 84-91, A 34 vv. scripsit.
8
 
Annotationen