Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Ruysch, Frederik; Schreiber, Johann Friedrich [Hrsg.]; Gaubius, Johannes [Hrsg.]
Frederici Ruyschii Opera omnia anatomico-medico-chirurgica: cum figuris aeneis (Band 1) — Amsterdam, 1737 [erschienen 1751]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.12733#0865

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
D E C A S S EC UND A.

n

X.

De Embryonikis, Placcnta, Ano impersorato, &c.
Tam antea , alia occasione, dixi, haud ita facile esse definitu,
J quamdiu mater gravida possit mortuum in utero foetum
gerere. Quin etiam enarravi jam prius, mortuum in ma-
trice infantem non putrescere in pus, neque in ichorem re-
solvi, sed ssaccescere modo, & evadere laxum, quamdiu os
uteri probe obturatum manet; eo vero aperto, admissoque
in cavum Uteri aere, tum demum illico in putredinem abire.
Jam vero consideremus, quam arduum sit cum veritatis evi-
dentia aslerere, si mortuum ediderit mulier foetum, quamdiu
niortuum geslaverit mater, adeoque quo tempore ille in ma-
trice ante partum mortuus suerit, accurate desjgnare : (a?pe
enim mihi accidit, ut fcetus abortivos ferant, quos ajunc
duobus, tribus, quatuorve a conceptu mensibus gestatos esse,

esse deberent. Sed non temere credendum mulieri enarranti
exquisitum suse imprsegnationis tempus: quia defeclus men-
slruorum, quem referunt, non ita certo indicat id, quod qua>
ritur. Nunquid plurimas mulierum his quidem destituuntur,
licet imprsegnatse non sint? Alias mane vomituriunt quandoque,
neque tamen ideo sunt gravidce , imo multis matutinus vo-
ihitus quotidianus , absque graviditate : ita quidem , ut signa
hsec potius incerta sint, necvere pathognomonica haberi queant.
Igitur, quando reperio foetum, utcumque parvum, collapium
esse, & prseditum colore cineritio, quum aliter colore sit can-
clido, lemper tunc certus sum, mortuum jam fuisse aliquamdiu
inutero materno: necdubito, quin saepe tempus a morte satis
sit magnum, id enim adscendit aliquando ad unum binosve
menses , si consideremus diem , quo mater gravida terrore,
motu violento, distra&ione corporis, fluxu uterino, vel simili-
bus fuerat affe&a, & conferamus diem, quo abortum enititur.
Neque enim toto hoc temporis spatio vel minimum incremen-
ti unquam capit foetus. Si vero abortus fuerit,foetus trium vel


D 2

quatuor
 
Annotationen