Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scheffer-Boichorst, Paul [Editor]
Annales Patherbrunnenses: eine verlorene Quellenschrift des zwölften Jahrhunderts ; aus Bruchstücken wiederhergestellt — Innsbruck, 1870

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.22433#0191
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
181

Sed postea per legatos hinc inde missos imperatores conciliati sunt,
et captivi'relaxati. Deinde imperator movensa exercitum, a filioregis
Turcorum plurimas insidias expertus est. A legatis autem^ suis in-
tellexit, quod si vellet per terram eius pacificum habere transitum,
necesse haberet magna pondera auri et argenti solvere sibi;1 quamvis
rex Turcorum, videlicet soldanus de Tconio, per legatos suos impera-
tori, dum adhuc erat in Teutonia, mandaverat, quod ipse sibic auxilia
contra Sarracenos et rerum venalium copiam vellet exhibere.2 Unde
imperator indignum valde et imperatoriae maiestati contumeliosum
iudicans, auro et argento a Turcis se redimere, Turcorum legatis ita
respondit: „Ego forum rerum venalium, quod promisit soldanus, ante
portas Iconiorum requiram."3 Et sie movit exercitum contra Ico-
nium.d Unde Turci manu armata imperatori fortiter occurrerunt. Et
cum bellum instauratur,e Turci fugiunt, et cum se in civitatem reci-1?- Am-
pere festiDant, imperator cum suis, Turcis intermixtis, f per vim civita-
tem ingreditur, et exercitus eius spoliis civitatis ditatur. Deinde facta
pace inter imperatorem et regem Turcorum, imperator ultra movet
exercitum. Et statim occurrerunt ei legati Salatini regis Sarraceno-
rum, excusantes dominum suumde detentiones terrae Ierosolimitanae
asserentesque, eum minime meruisse indignationem Romani impera-
toris et velle stare sententiae prineipum, an iuste vel iniuste terram
ipsam detineret. Cumque ex Iiis verbis totus laetificaretur exercitus,
statim lamentabile factum secutum est. Nam imperator volens in
equo flumen quoddam transire submersus est. Et inde luctus fit maxi- to. Juni.
mus; et corpus eius recuperatum a Friderico filio suo, duce Sueviae,
Antiochiam delatum est et ibidem h tumulatur. Inter liaec innumerabi-
lis exercitus Cliristianorum obsedit civitatem Accaron, quam Sarraceni

a) Cod. Lips.: movens imp. b) Druck: Namque a suis intellexit. c) sibi
fehlt im Druck, d) Et — Iconium fehlt im Druck, e) Druck: instanraretur. f) Cod.
Lips. et Paderb. mixtus. g) Druck: retentione. h) Druck: ibi.

1) Vgl. über diese auch anderweitig beglaubigten Vorgänge Biezler Der Kreuz-
zug Friedrichs I. Forsch, zur deutsch. Gesch. 10,58 flg.

2) Das war im Dezember 1188 geschehen. Biezler a. a. 0. 22.

S) Nach Ansbert 65 antwortet der Kaiser: non est iuris inrperii nostri, nec
exercitus christianorum, — regiam stratam auro vel argento comparare; sed
auxilio domini nostri Ihesu Christi, cuius nos milites sumus, iter erit aperien-
dum ferro.

4) Am Saleph waren dem Kaiser Gesandte Leons II. von Armenien entgegen-
gekommen, ihm die Dienste ihres Herrn anzubieten. Gleichzeitig verhandelte man
über die Krönung, die der Kaiser dem Armenier schon früher angeboten hatte, über
 
Annotationen