Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Schumacher, Karl
De republica Rhodiorum commentatio — Heidelbergae: Winter, 1886

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.51793#0009
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Sat multum praeterlapsum est tempus, ex quo Rhodiorum rebus
publicis perscrutandis operam navare et cuncta, quae de
eorum iure publico scimus, ordine exponere in animo destinavi.
Per quod tempus cum complures commentationes iisdem in rebus
versantes foras sint datae, nihil iuvat eandem materiem totam
repetere accurateque, quae de singulis illorum institutis habemus
comperta, clenuo ostendere. Itaque plerumque in eo acquies-
cemus, ut cum in iis, quae homines docti nobis videantur minus
recte disputasse, periculum faciamus emendandis, tum quae ad
id temporis neglecta sunt, de iis quaedam proferamus nova.
Paucissimis igitur tantum, quae de Rhodiorum rebus hodie
exstant hominum doctorum opera, nobis sunt perlustranda.
Atque primum quidem memorandum, a Meursio in libro
illo, qui inscribitur Creta, Rhoclus, Cyprus, Amstelodami 1675
edito, quae hic illic dispersa inveniuntur veterum scriptorum
testimonia, diligentissime quidem, sed illius temporis more sine
ullo ordine iudiciove esse congesta. Deinde Paulsenius anno
1818, quae Meursius collegerat, non solum circumspecte disposuit,
sed etiam in scientiam contulit augendam. Quam congeriem
optime sic in ordinem redactam, qui iam tractatum ivit Schneider-
wirthius in libro, cui titulus est «Geschichte der Insel Rhodus»
anno 1868 composito, etsi quaedam non infeliciter coniecit, tamen
in universum adeo non in uberiorem fructum usumve convertit,
ut neque artis criticae respiceret progressus neque inscriptionum
adhiberet purissima illa praeclarissimaque subsidia. Quattuor-
decim demum annis post Bottermundius in dissertatione sua in-
augurali Halis Saxonum 1882 conscripta novis inscriptionibus
adiutus denuo ad Rhodiae civitatis formam describendam ag-
gressus est ac primus certam interioris rei publicae status ima-
ginem delineavit. Quod etsi in universum bene egit, tamen in
eo reprehendendus mihi videtur, quod neque numerum sat am-
plum titulorum Rhodiorum ad singula demonstranda adscivit,
1*
 
Annotationen