Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Schumacher, Karl
De republica Rhodiorum commentatio — Heidelbergae: Winter, 1886

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.51793#0012
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
6

iam anno 164 foedus cum Rhodiis impense supplicantibus pacti
sunt ea lege, ut Rhodii in civitatum foederatarum numerum re-
ciperentur. Has autem civitates in omnibus rebus, quae tantum
ad commune pertinebant administrandum, plane sui iuris fuisse
multis exemplis probari potest (cf. Marquardt, Rom. Staatsalter-
thiimer I, p. 44). Denique anno 84 a. Ch. n. Appiano teste
Rhodiis pro magnis eorum in bello Mithridatico meritis plena
libertas reddita est. Quae cum ita sint, nihil obstat quominus
nonnullis in quaestionibus etiam inscriptiones anno 164 aliquanto
posteriores ad adumbrandam interioris civitatis formam, quae
quidem tertio fere a. Ch. n. saeculo fuerit, adhibeamus.
Inscriptiones autem inde ab exeunte ultimo a. Ch. n. sae-
culo incisae certis quibusdam indiciis tam facile agnoscuntur,
ut prorsus non sit periculum, ne quae posterioribus demum
temporibus sint instituta, ad priora falso referamus.

Pars I.
i. Quaenam ra- Iam ad ipsam descriptionem transituri primum de eo dis-
fiierint'consu- seramus, quae rationes iuraque fuerint constituta inter caput
\'nsu"ale\Rho'tinsulae et Camirum, Ialysum, Lindum, antiquissima illa Rhodi
Ϊ"! jaij*s”m’ oppida; nam de ea quaestione homines docti ad hoc tempus
Limium. mjnus diliMnter disseruerunt. Atqui cum Rhodus urbs συνοιζ'.σμφ
hominum ex tribus illis communibus in unam urbem anno 407
commigrantium condita sit, quo ipso quasdam novae reipublicae
formas et institutiones a veteribus illis civitatibus derivatas esse
per se patet, si harum rerum publicarum disciplinam illustra-
verimus, etiam quaedam communis capitis instituta clarius per-
spici in propatulo esse mihi videtur.
Caput I.
i. Quia de sin- Primum igitur quid ex inscriptionibus — scriptores enim
TppidOTum^hic nos deficiunt — de singulorum horum oppidorum rebus
bUconstctCls publicis hauriatur, accurate exponemus; deinde quae communia
 
Annotationen