Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Schumacher, Karl
De republica Rhodiorum commentatio — Heidelbergae: Winter, 1886

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.51793#0035
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
29

εύξασθαι μεν τούς ιερείς καί τούς ίεροθύτας τφ Αλίω καί....
έπιτελέων δέ τάν εύχάν γενομενάν θυσίαν καί πόθοδον ποιήσασθαι et
in titulo in insula Co invento (b. h. VII. p. 481 n. 4) . . . δ]τε ίερεύς
καί τοί ίεροποιοί συντελώντι τάς θυσίας κατά τάν ίεράν διαγραφών.
Ex reliquis επί τά κοινά τασσομένοις in inscriptionibus solus ιεροταΛ.'..
ίεροταμίας commeflioratur. Quem honorem satis illustrem fuisse
ex titulis JRoss, Arch. Aufs. II. p. 605 n. 17 (ίεροταμιεύσαντος
καί ίεροθυΐήσαντος καί χοραγήσαντος) et Boss, HeU. p. 99 v. 16
(Έρμαγόραν Φαινίππου Κλάσιον .... ιεροταμιεύσαντα Λινδίων δίς)
videmus. Nomen autem huius quaestoris inde explicatur, quod
ex verbis tituli Br. AIuss. n. 357 το δέ άνάλωμα το ές τάν στάλαν
καί τάν άναγραφάν ό ίερεύς τάς Άθάνας τελεσάτού intellegimus
Lindiorum aerarium in Athenae templo fuisse et ab hierotamia
ita esse administratum, ut penes flaminem Athenae summa esset
agendi potestas.
Utrum autem άγεμόνες, qui in Lindio titulo b. h. IX. p. 107
v. 15 commemorantur, Lindii communis magistratum effecerint,
an, ut in titulo Arch. Aufs. II. p. 599 έπιστάται τοί πεμφθέντες υπό
τού δάμου, ad Rhodiorum rempublicam pertinuerint, ad id tem-
poris vix pro certo diiudices.
Quascumque igitur Lindiorum consideravimus inscriptiones,
eis ad unam omnibus omnia Lindiorum publica instituta ipsum
solum commune maximeque res sacras attingere, plane ac per-
spicue ostenditur.
Quae quidem de Lindiorum civitate.

Caput II.

lam postquam singulorum veterum insulae oppidorum formas
atque res publicas illustravi, neminem esse puto, quin trium
illorum communium condicionem tam similem fuisse concedat,

ut, si non temere ad rem accedimus, quae de unius illorum rebus
publicis in universum edoceamur, ea etiam ad reliquorum in-

stituta adumbranda referre possimus. Quibus statutis universam

illius condicionis exprimere imaginem conabimur, disputatione
ita instituta, ut simul quae cum capite intercesserit ratio atten-
damus.

2) quae universa
trium oppido-
rum fuerit con-
dicio quaeque
ratio cum capite
intercesserit.
 
Annotationen