Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Schumacher, Karl
De republica Rhodiorum commentatio — Heidelbergae: Winter, 1886

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.51793#0055
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
49

Etiam incolas pagorum comitiis Rhodiorum interfuisse docet
cum formula illa ό σόμπας δάμος tum titulus j. of h. st. II,
p. 356 .... εδοξε τφ βουλα καί τφ δάμφ, Ευφράνωρ Δαρδάνου
Νεττίδας είπε ....
Quamquam autem praeter adnotata etiam quaedam alia
minutiora ex inscriptionibus colligi possunt, tamen statim ad
singulos Rhodios magistratus describendos transeamus.
Magistratus.
Summam reipublicae potestatem exercebant prytanes. Deb) magistratus,
quibus cum homines docti testimonia sat accurate collegerint πΡυτανεί?·
atque quae sint inde efficienda statuerint, non est cur diffuse
disputem. Sed pauca haec adnotem. In titulo C. I. G. 2530
v. 7 πρυτα]νεύσ[α]ντα καί πάντα . . . pro Boeckhii lectione πρυτ]α-
νεΰσι, τά καί propter antecedens στεφανωθέντα legerim1). Deinde
moneam Franzii coniecturam (annali 1847, p. 107 n. 13)
πρ.υτ]ανεύσας . . . meliore Rossii lectione In. in. n. 283 τ]α-
μιεύσας refutari. Denique autem Boeckhius iniuria in titulo C.
I. G. 3656 έπί ιερέως 'Αρατοφάνευς Σμινθ-ίου πρυτα[ν]ε[ύοντος . . .
εδοξε τφ δάμφ prytanis mentionem suspicatus est. Nam si simi-
lium decretorum formulas comparaveris, illo loco tempus ac-
curatius significari solere intelleges. Accedit, quod nunquam
in Rhodiis inscriptionibus pater flaminis Solis additur. Absol-
vitur autem res, quod Sminthium Rhodium mensem fuisse con-
stat. Itaque cum Boeckhii vel potius Pocockii transcriptio ex-
hibeat ΣΜΙΝΘΙΟΓ ΠΡΤΤΑΙΕΞΙ, non dubito quin legendum sit
έπί ιερέως Αρατοφάνευς, Σμινθίου πρ[ώ]τα έξ ί[κάδος (cf. j. of 1ι. st.
IV, p. 352 Άγριανίου ένάτα έξ ίκάδος, II, p. 356 έπί ιερέως Άγε-
στράτου Καρνείου έβδομα έξ ίκάδος εδοξε). Quod cum ita se habeat,
cadit Gilberti adnotatio (Handbuch II, p. 178 adn. 3), ubi hac
inscriptione respecta scribit Rhodiorum titulorum tempus pry-
tanis nomine interdum definiri. Quae de Rhodiorum prytanibus.
Aequiperabat prytanum potestatem nauarchi imperium. ναύαρχοι.
Cuius antiquissima mentio a Diodoro 20. 88 (ad annum 304),
recentissima ab Appiano de bell. civ. 4. 66 (ad annum 43) facta
9 Quo cum titulo ubi contuleris apud Rossium Hell. p. 99 n. 23, in
vv. 3 et 4 κα[ί ύ]πδ τάν [βο]ολάν, in νν. 7 et 8 προτα]νεύσ[α]ντα καί πάντα
πρά.ξ]α[ν]τα τω δάμφ emendandum esse facile concedes.
Schu.mach.er, De Rep. Rhod. commentatio. 4
 
Annotationen