XI
Feeit igitur Leonis XIII pontificatus quod frustra Magnus
Benedictus XIV incepit: ac si faustis exordiis caetera succedunt,
ea Tibi gloriose regnanti laus erit, quam caeteri Pontifices, quan-
tumvis in Bibliothecam apostolicam munificentissimi, non supe-
rarunt.
Laus sane multa sit Nicolao V, qui « capta urbe Constanti-
nopoli, non solum aere suo bibliothecae imperatoriae reliquias ab
avaris direptoribus redemit, sed tota ab Europa quidquid bonas
artes, bonasque litteras redoleret, Romam adferri, et in Vaticanam
bibliothecam adservari sedulo sumptuoseque procuravit (Assemani) ».
Nec minor sit Sixti IV laus, qui pari studio ex universis
terrarum partibus libros conquisivit, convocavit scriptores, inter-
pretes accersivit, ac primus aulam Vaticanam, academiae instar Pa-
latinae aut Alexandrinae, publicavit.
Neque taceantur Leo X et Clemens VII, qui dum fureret
haeretica procella, quae tot veteres libros, ut data ventis ludibria,
dissipavit, neque vel Urbi pepercit expugnatae, avita ultro erecti
Mediceorum liberalitate, suas non solum opes politis artibus dica-
runt, sed ipsummet purpuratum Collegium in tutelam et splen-
dorem Vaticanae Bibliothecae cooptarunt.
Immortale sit Sixti V nomen, qui quum uno anno exegerit
monumentum, quod vix alii in saeculo excogitassent, meruit ut
viri et operis nomen indivulsum in uno propylaei marmore sic
perennaret: Sixti V Bibliot. Vatic.
Memoretur Paulus V, qui parvi aestimans libros graecos
latinosque, ipso superstite, in Vaticanam colligi, serius in aevum
munificus, pinguis aerarii stipem augendae in perpetuum Biblio-
le addixit.