Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Stevenson, Henry M. [Hrsg.]
Codices manuscripti Palatini Graeci Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Portuensi S. R. E. bibliotecario — Rom, 1885

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.3042#0039
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
XXXVII

alia alio dissipata, uno in conspectu simul amplecti, adeat indicem nostrum
nominum rerumque, quo facillime huic incommodo medebitur. Quum e con-
trario varia eiusdem scriptoris opera sese in codice continua serie exciperent,
ne vocem rov uvrov sive eiusdem centies renovatam moleste lector ferret,
addito si quis esset, vel suppleto a nobis titulo generali, auctoris nomen
in fronte semel notavimus, subiunctis scriptoris operibus, quae singula nu-
meris discrevimus. Quae uncinis inclusa sunt, nostra esse, non codicis, mo-
nitum volumus lectorem. Id, ne in omissis describendis evaderemus loqua-
ciores, factum est.

Codices Palatinos, qui in bibliotheca Vaticana, alii alia causa, defiunt,
asteriscis sive stellulis distinximus. Indicem eorum praebebit catalogus in
fine, cum aliis pluribus, quibus edoceatur lector, qui auctores, quae scripta
in codicibus laudentur, qui quo tempore librarii eos exaraverint aliaque
huiusmodi.

Sed haec de opera nostra ac diligentia, quantulacumque est, satis superque.
Eestat, ut doctissimis duumviris, Eminentissimo Cardinali 10. BAPT. PITRA,
S. R. E. Bibliothecario, et Reverendissimo Abbati D. Ios. Cozza Luzi Pro-
bibliothecario, quibus non fuerit fastidio lumen nobis ingenii sui et consilii
in rebus dubiis porrigere, maximas agamus gratias; nec minores eximio
Bibliothecae Praefecto, excellentissimo Domino Stephano Ciccolini, cuius
industria ad bibliothecae decus incredibile quantum prodest. Non possumus
denique nobis temperare, quin grato animo significemus, egregie de nobis
meritos esse cl. V. Iosephum Gatti et imprimis filium nostrum dilectissimum
Henricum, cuius praesertim in plagulis emaculandis summa diligentia
singularique peritia factum est ut, quantum effici posset, ab erroribus vacaret
catalogus noster, sive nostris sive typographorum.

Romae, prid. Nonas Quint. mdccclxxxiv.

H. M. Stbvknsok Senior.
 
Annotationen