Chronik, 142.
Svmmo post dominum regi, pleno meritorum,
Cuius ius late protenditur imperiale,
Grex expulsorum de sede sua monachorum,
Quicquid reuera poterunt oramina crebra. j
Plaudentes manibus, in laude dei iubilamus
Prosper et incolomis quia redditus es modo nobis,
Spretis et profugis, spes unica rebus in artis.
Vt pullus uolucris residens nido sine plumis
Cum dapibus matrem uix expectat remeantem,
Sic et nostra tuum sitientia corda recursum
Uix expectabant, et Semper ad hunc inhiabant,
De merore graui sperantia se releuari
Vnde molestamur, lacrimisque per ora rigamur;
Et quia uenisti saluet te gratia Christi!
Hos et conquestus nostros adtende misertus:
Sunt igitur tecti quidam specie monachili,
Dicti de milio5) Milienses, nomine digno,
Factis siluestres, siluestria corda gerentes;
Qui quasi doctores discurrunt per regiones,
Simplicium mentes uersute decipientes.
Hoc autem temere presumunt scisma docere
Quod neque uir nuptus, casta quoque coniuge functu
Et nec legitimo mulier sociata marito,
Umquam saluentur, nisi primum dissocientur,
Et quQ possideant disiuncti cuncta relinquant.
Hoc quia sit falsum, legale probat documeutum;
Nam cum fecit Adam deus, uxorem dedit Evam;
Instituitque duos, uelut uno corpore iunctos,
Lege maritali, mentisque fide sociali
Ad genus humanuni procedere multiplicandum,
Ne fierent in eis defectus posteritatis;
Dicit et humane, stirpis factor deus ipse,
A se coniunctum solui non posse per ullum;
Pi'Qceptoque pari raandat sententia Pauli,
Vt uir ad uxorem seruans quem debet amorem,
Christus ut e^cclesiam, sincere deligat illam,
Ac uelut una caro, maneant in federe caro.
Multe, sunt alie. nouitates, dogmata, secte.,
Dando fei in melle, quas grex docet et colit ille,
Quas quia sunt uane. piget et pudet enumerare;
Que rogo de monachis miliensibus haut stupet auris
Illorumque») loqui cui non sint facta pudori?
Aut ea quis referens non sit frontosus et amens?
Attamen hü tales simulant se spirituales,
Cum tantum uisi mox inclamentur iniqui;
a) Deutlich nur III, die folgenden Buchstaben verlaufen.
5) milium «die Hirse», Anspielung auf Hirsau.