Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Chronik, 163.

447

dispositione possessionum et redituum eius, et presentium oportunitatibus insistere,
et futurorum quieti ac usui prospicere. Eapropter, uniuersitati omnium fideliura notura
esse cupimus, qualiter nos totius capituli nostri consilio et coniuentia, partem curtis
nostre in Wormatia, certis limitibus a reliqua disterminatam, Wernhero honorato et
spectabili uiro2) sub annua pensione locauimus, ita dumtaxat, ut ipse suique proheredes,
eam bona fide et iusto hereditatis titulo possideant, et in festo sancti Remigii XX
solidos wormaciensis monete exinde nobis annuatim persoluant. j Quod si prefixos
terminos quocumque modo uel ingenio transgressi fuerint, siue pretaxatam pensionem
condicta die, uel certe intra xiin proximos dies soluere neglexerint, hereditatis ipsius
et iure et titulo perpetuo careant, et precisa omni repetitione, nulluni de cetero ad
ipsam recursum habeant. Uerum ut huius facti memoria in posterum c(om)menda-
bilius prorogetur, nullaque deinceps prescriptione, siue in deterius permutatione res-
cindatur, cartulam hanc ad utriusque partis munimentum et cautelam unanimi con-
sensu et subscriptione exinde confecimus, et ecclesie nostre sigillo, ut infra uidetur
roborauimus, confirmante hoc ipsum idonearum atque probabilium personarum oculata
fide et testimonio. Quorum hec sunt nomina. Ounradus wormaciensis episcopus. Hein-
ricus laureshamensis3) abb. Nibelungus uiced(omi)nus, et prepositus s. Pauli3), Sigefri-
dus prepositus sei. Petri, Cünradus prepositus s. Andree, Cünradus prepositus s. Ciriaci,
Heinricus decanus maioris ecclesie, Heinricus cantor, Meginhardus, Eberhardus, Gerno-
dus, canonici. De ministerialibus wormaciensibus: Sigefridus, et frater eius Burkardus
de Steine, Giselbertus2)4), Johannes4), Sigebodo, Ruggerus4) eta) Heinricus frater eius4),
Adelhunus, et fratres sui, Gerlahus et Richinzo frater eius4), Rauenoldus, Reginbodo
de Lobedenburg, Heinricus. De ciuibus: Hertricus, Dietmarus, Wernherus, Gerlacus,
Eberhardus, Heinricus, Godebertus, Sigebodo, Johannes, Dauid, Wikardus, et alii multi.
De ministerialibus laurishamensibus: Cünradus5)0), Bertholdus5)G), Gernodus5), Burkar-
dus5), Hartlieb, Hildebertus5), de Winenheimh), Craft5-7), Arnoldus7), GiselherusG)7),
Hildericus, de Besinsheimb), Rumhardus5), et Ingram5) de HenscuesJieim. Actum
Wormacie. ... kl. Mai. Anno dominice. incarnationis M°C°LX°. Indictione . . . Impe-
rante gloriosissimo imperatore Friderico, anno . . . Presidente in episcopatu wormaciensi
d(om)no Cunrado episcopo, anno ... In abbatia autem laureshamensi d(om)no Hein-
rico abbate, anno0) . . . Feliciter in Christo. Amen. *

< De fine uite et testamento ipsius Heinrici abbatis >

Kap. 164. Ut autem huius prememorati patris et memoria digni abbatis Heinrici,
quedam probe facta, et iugis instantia circa ecclesiam sibi c(om)missam, posteris clarius
liquescant, ad imitationis exemplum pauca e plurimis perstringamus, maxime Ins que.

a) et nachträglich zugefügt.

b) Der oben mit Komma wiedergegebene Punkt vor de deutet nach der Schreibweise des Kopisten,
vgl. nr. 162, an, daß der Zusatz de sich auf alle voraufgehenden Namen bezieht (ohne daß aus dem
Fehlen des Punktes, z. B. vor de Henscuesheim, geschlossen werden dürfte, daß er nicht auch für
Rumhardus gilt). Die Nachweise derer v. Bensheim im Register bestätigen das.

c) Für alle Daten ist Raum frei geblieben.

2) civis nennt ihn nur der Chronist im voraufgehenden K. Etwa der nr. 158 genannte Ministerial
W. de Wormacia? Vgl. auch W. telonarius mit seinem Bruder Giselbert, Boos L nr. 78, 79, 81.

3) H. laurish. abbas mit dem custos N. auch Boos, Wormser Ü.-B. I, nr. 77 (1160), mit den beiden
folgenden Pröpsten in der gefälschten nr. 73 (1156), deren Zeugenliste Stumpf, Reichskanzler nr. 4053,
4370 entnommen ist.

*) Zeugen bei Boos I, nr. 83 (1161), wo sonst auch die übrigen einzeln nachzuweisen sind.

6) nr. 153. 6) nr. 154. 7) nr. 161 mit weiteren Nachweisen für Craft, Arnolt, Giselher.
 
Annotationen