Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Bullettino di archeologia cristiana — 2.Ser.1.1870

DOI Heft:
Nr. 1
DOI Artikel:
Relazione di Goffredo monao di Chiaravalle sui nomi dei martiri, i cui corpi furono trasferiti da Porto a quel monastero, scritta nel 1256
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.18572#0045
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
DI ARCHEOLOGIA CRISTIANA

41

perrexi viro honesto, devoto et discreto superiore sancti Anastasii mihi asso-
ciato ut saepe dictorum martyrum nomina diligenter ae reverenter inquirerem
et prout tanti dignitas negotii postulabat. Cumque ad ecclesiam venissemus
cathedralem, sperantes nos ibidem de dictorum sanctorum nominibus posse
eertius edoceri ad domum archipresbyteri divertentes, servientem invenimus
custodem domus ipsius archipresbyteri, a quo nil certum reportantes de ipsius
Consilio Bomam reversi sumus; eo quod nobis expressit, quod apud sanctum
Glementem archipresbyterum memoratum inveniremus, qui nos de eo quod
quaerebamus reddere posset plenius certiflcatos. Quaesivimus igitur et inve-
nimus eumdem archipresbyterum virum siquidem discretum devotum et cir-
cumspectum, qui libros quos Eomae habuit diligenter revolvera quia secundum
cordis sui desiderium veram certitudinem tunc temporis reperire non potuit,
sicut homo timoratus ad plenum nihil voluit diffinire. Ad multiplicem taraen
precum nostrarum instantiam dictus archipresbyter saepe dictam portuensem
adiens civitatem perscrutatis studiose libris ecclesiae cathedralis et aliis Eo-
mam reversus constanter et fìrmiter et absque ulla haesitatione asseruit, bea-
tos martyres Eutropium, Zosirnam et Bonosam in altari ecclesiae beati Lau-
rentii memoratae urbis quondam fuisse reconditos Quos ab eodem altari per
dictum monachum Eenierum de Sena extractos memoratus dominus cardinalis
C'onradus transferre fecit et transportari usque Claramvallem. Ego tamen
frater Godefridus dictae rei maiorem adhuc certitudinem reportare desiderans,
cepi diligenter inquirere si Eomae esset aliqua ecclesia in honorem prae-
dictorum martyrum dedicata. Tandem intellecto quod transtiberim quaedam
ecclesia in honorem beatae Bonosae erat aedificata, in qua praedieta virgo
cum magna devotione venerabatur, gavisus sum gaudio magno vàlde, prae-
i'atamque adivi ecclesiam et sacerdote™ ipsius ecclesiae hominem senem
maturum et magnae devotionis virum de vita et passione dictae sanctae vir-
ginis interrogans responsum aceepi ab eo, quod corpus dictae sacrae marty-
ris a suprascripto monacho elarevallensi Eeniero senensi de altari dictae
ecclesiae beati Laurentii sublatum extitit tempore bonae memoriae Conradi
cardinalis tunc episcopi portuensis, et ab eudem monacho cum aliis sancto-
rum corporibus martyrum Claramvallem delatum. His igitur intellectis per
plures viros discretos autenticos et maturos certificatus et testificatus dictae
sacrae virginis vitam et passionem mihi accommodari propensius postulavi,
et faciens eam scribi Claramvallem eam mecnm apportavi. Dictorum autem
beatorum martyrum festivitas idus Julii celebratur, prout in martyrologio
evideuter exprimitur. Quia vero in romanis partibus ulterius immorari non
licuit, de quarto martyre tunc temporis ad plenum nequivi inquirere. Cre-
ditur tamen a quibusdam quod beatus existat Jacinthus 2, cujus natalis VII
Kal. Aug. recolitur; si ve beatus Vincentius 3, cujus festum IX KaL Jun. agitur,
sicut patet in martyrologio ; super quibus certa veritas inveniri poterit si
loco et tempore diligentius inquiratur.

1 Veramente una dello chiese principali di Porto fu dedicata a s. Lorenzo ; la quale ,
come cotesto documento asserisce, era diversa e distinta dalla cattedrale, e ciò non ostante
ebbe contiguo ed annesso un episcopio. Tutto ciò e testificato da un papiro pontificio del-
l'anno 1018 (V. Marini, Papiri diplom. p. 65).

2 Di questo s. Giacinto martire portnense ho ragionato nel Bull. 1806 pag. 37.

3 Di s. Vincenzo martire di Poito ho fatto menzione nel Bull. cit. p. 37, 38.
 
Annotationen