Beger, Lorenz
Thesaurus Brandenburgicus Selectus (Band 1): Sive Gemmarum Et Numismatum Graecorum In Cimeliarchio Electorali Brandenburgico Elegantiorum Series — Coloniae Marchicae, 1696 [Cicognara, 2757-1] [VD17 3:607663V]

Page: 30
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/beger1696bd1/0048
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
gemm/e.
HERCULES et DEIANIRA


Ostentant. Herculem ex Leonis pelle agnosco,agnosco ex terribili vultu, quena
ei, utpotejovis fiIio,tribuit Apollodorus.
Non hoc tantiim Gemmam commendat, respondit DULODORUS, sed
illud impnmis observari meretur, qubd capillos & barbam ex vena aureo colore
fulgida,faciem autem ex subfusca, artifex expressit, imb qubd Dejaniram ex
candidissima. Observavit videlicet, non humanam tantiim Herculis sortem,
imb&ad divinam reipexisse videtur. Aureus enim comarum & barbas color
quid adumbret aliud, quam Solem, aurea coma & ipsum Orbi salutarem ?
Si hoc ita se habeat, inquit ARCH/fiOPHILUS, Ego non Dejaniram, sed
Heben Herculi hic junclam arbitrarer. Id per me licebit, respondit DULO-
DORUS, quanquam nec de Dejanira sententia vacillet. Hercules enim Mc
non juvenis est, sed senex, id quod ex horrore patet; Dejanira autem ad mor~
temusque Herculis conjunx fuit, utpote qux Zelotypia ardens,exitii ei causs
fuit.
Si huc respicias,regesfit ARCHyEOPHILUS,potiusJolem credideris,cussi
ipsa Dejanira apud Ovidium dicente:
Eurytidosjoles atque infani Alcid<e
Turpia famofas torporajungat bymen.
Ne sic quidemTibi refragabor, inquit D ULODORUS ; Est enim,uti
varia, ita & incerta in his conjecfara. Unicum tamen pro Dejanira adhuc mo-
nere liceat. Vultum scil. ejus, iicet adhuc venustate non vulgari excellat, ta~
men nescio quid Matronalis severitatis prse se ferre, adebque non Joli, qua; ju-
vencula fuit,sed omninb Dejanira? tribuendum este. Occurrunt sane etiam 1
Nummi inCimeliarchio RegioGallorum & alibi,sub Antonmo Pio & L. Vero
cusi, & quidem a Pergamenis, in quibus Hercules nudus, ante Deianiram stans
visitur, id qubd Per-Ill. SPANHEMIUS monuit. De forma testatur infelix e-
jus procus, Acheloum dico, apud O vidium Met. IX.
Nomine ji qua fuo tandem pervenit ad aures
Dejanira tuas,quondam pulcherrima virgo.
Historiam Tibi notam arbitror. Videri tamen poterit apud Diodorumj Apok
lodorum, Hyginum aliosque, Succedit

HER"
loading ...