Beger, Lorenz
Thesaurus Brandenburgicus Selectus (Band 1): Sive Gemmarum Et Numismatum Graecorum In Cimeliarchio Electorali Brandenburgico Elegantiorum Series — Coloniae Marchicae, 1696 [Cicognara, 2757-1] [VD17 3:607663V]

Page: 394
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/beger1696bd1/0412
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
J94 NUMISMATA SICILI^.
In Thafo & Caria Polypi funt optimi,
Corcyramagnos etiam alit, numeroque multos.
Qnis autem de Sicilia? Ut Authores taceant,respondit DULODORUS, Nu-
milmata loquuntur. Polypus non in hoc Messanensium tantiim visitur, led etiam
in Syracusanorum apud Parutam frequens est, aperto testimomo Jittus hoc Po-
lyporum captura olim inclaruisse, &quidni cirea Messanam? prajsertim ciim
abundet cavernis, inquibus Polypos degere consuesse, ex Oppiano constat.
Plura de Polypis traditurus eratD ULODORUS, sed subitus fluvium versus
Tormentorum fragor, insecutusque Tubarum Tympanorumque clangor pro-
gressuros inhibuit. Causam inspicientibus, Navis Elecloralis apparuit, & velis
patentibus& pulsibus remorum densissimis, juxta Regiam per Undas volitans,
ARCH^OPHILUS, conspicatus& proram argenteam, Aquila Sceptri-
gera fulgidam,& puppim auream, gemmatis Insignium Brandenburgicorum
ordinibus distin&am; Non putaram, inquit, tam vastam molem, & Martis &
Geniorum armaria contmentem, mediocri ssumine vehi posse. Oceani hxc
decora sunt, & non nisi maritimorum ha&enus vel Regum vel Rerumpublica-
rum opera. Im6,respondit DULODORUS, etiam Sceptri Urandenburgici ea
gloria est, non in ssuviis tantiim, sed etiam in ipsis Maribus & Oceano, id quod
latiiis deducam, si Prandio,quod hodie Tuo honori dicavi, cujusque hora nos
vocat, mecum interesse dignaberis. Dum loquitur DULODORUS, ireratis ex
Navi pulverispyrii tonitruisRegiaEIedoralis saIutatur,&ARCH/EOPHILUS
tantis,inquit,Heroicaj magnitudinis deliciis me satias, ut vel dulcissimas Epulas
prcetermittere possem. Sed Tux gratis quis morem non gereret ? Ciim eadem
opera & observantise mea» tesseram fixurus sim,&Gloria;Brandenburgic£e etiam
maritimum contemplaturus tropamm, Iubens obsequor. Dixit & jaclatis adhuc
verborum quorundam honoribus, cumDuiodoro ad prandiumdigressusest.
loading ...