Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
PRAEFATIO EDITORIS.

Jussu Academiae Regiae Berolinensis quod editur volumen corporis
inscriptionum Latinarum tertium, tripertitum est complectens inscriptiones
et Aegypti Asiaeque et in Europa provinciarum imperii Romani earum,
quae Graece olim locutae sunt, et Illyricarum. Quicunque igitur tituli
ex solo olim Romano prodierunt a capite Danuvii finibusque Italiae in
orientem versus, id est in provinciis ad Danuvium Raetia, Norico, Pan-
noniis, Dacia, Moesiis, item in Dalmatia, Macedonia, Thracia, Epiro,
Achaia, in insulis Graecis, deinde in Asia universa, denique in Aegypto
et Cyrenaica, ii hoc volumine continentur, scilicet Latine scripti vel certe
bilingues. Ita enim iussit Academia, neque legem operis quamquam per
se parum commodam mutare potuimus, cum haec nostra sylloge quodam-
modo applicata esset ad alteram eiusdem Academiae iussu antea editam
et ad eandem normam ordinatam inscriptionum Graecarum. Inde factum
est, ut primae duae partes et ambitu longe superentur a tertia et di-
versa ratione tractatae sint. Nam in illis locis cum plerique tituli scripti
sint Graece, in eo me continui, ut supplementum Latinum darem cor-
poris inscriptionum Graecarum, quaestiones autem tam de auctorum fide
quam de provinciarum urbiumque condicione vicibusque quantum fieri
posset ab hoc opere procul haberem. Contra in provinciis Illyricis
non corporis supplementum dandum erat, sed corpus ipsum, quod sua vi
et potestate niteretur.
Ad tempora quod attinet, substitimus ad saeculum VI extremum, ut
consulatuum ordo universus huic corpori insereretur, tituli autem anni
nota destituti, ubi dubitabamus, reciperentur potius sine causa quam male
excluderentur.
Titulos admisimus omnes tam in aere lapideve exaratos quam qui
sub instrumenti domestici appellatione hodie comprehendi solent vasculis
similibusque inscripti. Nam quamquam ab operis divisione, quam cor-
pora requirunt, secundum ordinem locorum instituenda hi abhorrent et
magnopere optandum est, ut ex corporibus exempti ad exemplum nummo-
rum non ad loca iam, ubi inventi sunt, sed ad officinas, ex quibus
prodierunt, discribantur, cum eiusmodi sylloge post absolutum demum
corpus universum recte adornari possit, committere noluimus, ut in-
ierim perirent, quae per singulas provincias de ea re ex museis aucto-
ribusque congesseramus, videbamurque nobis operi illi aliquando per-
ficiendo ita quodammodo viam sternere, si a pervestigatione subsidiorum
universorum, quae perfici non potest nisi ab iis qui corpus universum
curandum susceperunt, futuros instrumenti editores quantum fieri potest
absolveremus. Quatenus autem in instrumento digerendo ab ordine in
hac sylloge praeterea observato recesserim, suo loco (p. 742) exposui.
Tituli intra fines supra dictos non origine reperti, sed aliunde adlati
cum in hac universarum inscriptionum Latinarum editione ad suam quis-
que originem revocandi essent, hic in appendice falsorum et alienorum
reperiuntur breviter indicati, ne fallant.
Corpus quod editur ita plenum est et absolutum, ut per nostras ra-

tiones licuit. Latuerunt me sine dubio edita quaedam, maxime epheme-
ridibus minoribus inserta, schediasmata autem utilia non pauca, quam-
quam ut eorum quae quidem innotuissent copia nobis fieret, cum
sociis meis diligenter operam dedi. Plura, quae adhuc in terrae sinu
latent, aetas in apricum proferet. Haec omnia velim Academiae nostrae
mihive collegisve successoribusve meis mittant, quibus cordi est, ut studia
haec perpetuentur; nam cum Academia etiam futurorum additamentorum
curam in se receperit et stabilem apud se Latinae epigraphiae sedem
constituerit, quae ita nobiscum communicabuntur, non peribunt.
Syllogen disposui fere ad exemplum Neapolitanarum mearum; nam
in summa re quod mutarem non habebam. Fundamentum divisionis
provinciae florentis imperii sunt, id est aetatis fere Traianae, ut de statu
earum, qui ante fuit vel postea factus est, in exordio monerem. Sin-
gularum provinciarum titulos ad res publicas potissimum quae fuerunt
distribui, ut municipii coloniaeve cuiusvis tituli urbani suburbanique
omnes eodem capite comprehenderentur. Sed ea lex cum neque apta
esset territoriis municipiorum in provinciis saepe late admodum paten-
tibus et raro satis certa ratione definiendis neque regionibus non ad
Italicam consuetudinem ordinatis civitatium populorumque, in his reper-
tos titulos ita fere disposui, ut non tam certam legem sequerer quam hoc
agerem, sua natura coniuncta ne divellerentur, dissita ne coniungerentur.
Municipiorum et coloniarum titulos ordinavi fere secundum argumentum,
ut incipiant sacri, excipiant eos imperatorum et magistratuum publicorum
et militarium virorum, sequantur magistratuum municipalium et collegia-
torum, item qui tituli officium domumve enuntiant, agmen claudant se-
pulcrales reliqui cum fragmentis et Christianis. Ea autem capita, quae
ad territoria pertinent, plerumque ordinata reperies ordine geographico,
ut ita appareat, ubi maxime aetate Romana homines habitarint. Viarum
cippis ex hoc ordine exemptis extremum in singulis provinciis locum
dedi. Ceterum universa haec ordinatio cum ad certam et perpetuam
legem revocari nequeat nec multum fere intersit titulus num hoc illove
loco legatur, in hoc distribuendi negotio ut non temere versatus sum,
ita anxiam normarum curam vitavi.
Singuli tituli ut recte recenseantur duo sunt quae requiruntur, primum
ut ipsi lapides quantum fieri potest investigentur et ab artis peritis usu-
que exercitatis diligenter describantur, deinde ut exemplaria inde sumpta
curiose conquirantur. Illo negotio quod supersedi in provinciis Graece
olim locutis neque propter titulos Latinos per eos sparsos paucos et
raros itinera suscepi, id pro re fieri debuit, eritque eius omissi penes
eos, qui corpora duo secundum linguas dispesci voluerunt, et causa et
culpa. In Illyrico quae opus essent itinera ipse suscepi omnia et tam
Bavariam quam provincias imperii Austriaci sub dominatione Romana
olim constitutas percurri omnes, non paucas iterata vice adii. Quorum
itinerum cum totum volumen vestigia prae se ferat, recensum hoc loco
dare supervacuum visum est. Sane diutius si peregrinationibus immorari

a
 
Annotationen