Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mommsen, Theodor [Hrsg.]
Inscriptiones Asiae Provinciarvm Evropae Graecorvm Illyrici Latinae (Vol. 3, Pars 1): Inscriptiones Aegypti et Asiae. Inscriptiones provinciarum Europae Graecarum. Inscriptionum Illyrici Partes I - V — Berolini: Reimer, 1873

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.45382#0165
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
PARS PRIMA.
ACHAIA.

De provinciis imperii Romani Graece potissimum locutis quae sunt in
Europa, scilicet de Achaia, Epiro, Macedonia cum Thessalia, Thracia,
Moesia inferiore, cum eadem in universum valeant quae significavimus in
praefatione Aegyptiacarum et Asiaticarum (p. 3. 4), Graeciae propriae
titulis qui iam proponuntur non habemus quod praemittamus nisi brevem
notitiam de Cyriaci Anconitani, auctoris et antiquissimi et gravissimi et
plenissimi, Achaicis et cum his coniunctis Epiroticis; nam de iis quae
in insulis maris Aegaei collegit dicenda supra in Asiaticis p. 4 occu-
pavimus. Peragravit Cyriacus Dalmatiam Epirum Achaiam a. 1435.
1436: scilicet ex Cattaro profectus exeunte m. Dec. a. 1435 (vel
ut ipse scripsit III kal. lan. Olympiadis DLIII a. III) venit in Epi-
rum Artam sive Ambraciam (v. C. I. Gr. n. 1797); inde legit Acar-
naniae oram, deinde sinum Corinthiacum ingressus inclitas urbes utriusque
littoris perlustravit venitque a. d. VII id. Apr. a. 1436 Athenas*,
unde regressus die X k. Mai. eodem fere itinere pervenit Nicopolin
die XIII k. lun., Corcyram die XI k. lun. (unde excurrit Buthrotum
V k. lun.), Grammata XIIII k. Iui., Avlonam XIII k. Iui., Apollo-
niam XII k. Iui., Dyrrachium denique VII k. Iui., mox per Dalma-
tiam reversus Venetias. Sequente deinde anno 1437 ex Apulia traiecit
in Peloponnesum et mense Septembri Spartam lustravit. — Bona for-
tuna nostra horum itinerum commentarii aetatem tulerunt. Servavit
eos genuina forma editio facta ad codicem hodie deperditum cura Ca-
roli Moronii auspiciis card. Francisci Barberini Romae c. a. 1660 (v.
Burmann in praef. ad anthol. Lat. 1 p. IX), sed abrupta editaque cum
praescriptione: 'epigrammata reperta per Illyricum a Cyriaco Anconi-
tano’ (pp. XXXXIV. fol.) sine titulo (nam quibusdam exemplaribus
praefixus cum indicatione Romae 1747 postea additus est et subditicius)
Quae editio cum titulos Graecos et Cyriaci epistulas aliaque praeter ti-
tulos in itinere ab eo adnotata sola fere servet, tamen titulos La-
tinos eodem fere ordine nec multo minus plenos exhibent codices duo
Parmensis et Mutinensis, quos ambos ipse versavi nec sine fructu cum
editione contuli. — Parmensis liber olim Petri Vitalis professoris, nunc
bibliothecae publicae numero adhuc carens, scriptus ante a. 1480 (certe
f. 110 titulus urbanus inventus 22 lun. 1480 additus est post primam
scriptionem, v. vol. 1 p. 561 ad n. 1007), in parte sua prima syllogae
editae a Moronio compendium exhibet ita factum, ut epistulae in bre-
viorem formam redigerentur, imagines titulique Graeci plerique omitte-
rentur saepe relictis eorum loco spatiis vacuis, omnino ephemeridis
forma sublata mera titulorum sylloge institueretur. Incipit ut editio
verbis apud Lyburniam epigramma Iaderae desinitque f. 55. 57 (nam
f. 56 alio pertinet) similiter in Peloponnesiacis et Anconitanis. Deinde
(f. 56. 58 sq.) quae leguntur in eodem libro, propius etiam accedunt ad
syllogae miscellaneae formam, qualis esse solet aliorum saeculi XV col-
*) In commentariis editis quae leguntur p. XXVII—XXXVII (con-
spicitur') ea patet inserenda esse p. IX inter n. 68 et 69.

lectaneorum epigraphicorum; quamquam haec quoque nisi omnia, certe
longe maxima ex parte veniunt ex Cyriacanis. Lectiones autem liber
Parmensis ubivis optimas et saepe solus veras proponit neque in uni-
versum eo meliorem ducem habemus in Cyriacanis. — Aliquanto re-
centior peiorque est liber Mutinensis bibliothecae Palatinae VI. F. 28
is ipse de quo egit Tiraboschius (stor. della lett. Itdl. 6, 1, 285 ed.
Rom. 1783) scriptus vel potius emendatus a Martino de Sieder Ger-
mano a. 1503. Post varia alia ex syllogis saeculi XV excerpta
leguntur in fine libri f. 119—139 "epigrammata conperta per Illyricum
iter a Kyriaco Anconitano vetustatis inclytae optimo indagatore’, quae
incipiunt verbis apud Liburniam. Huius libri, quem adhibuit Mu-
ratorius et appellare solet nomine schedarum suarum, quamvis longe
minor auctoritas est quam Moroniani vel Parmensis, tamen neglegi is
non debuit. — Contra tertius codex similis Vindobonensis n. 3492 f. 9
sq. pars collectaneorum Augustini Tyferni, de quo infra dicendum erit
in Austriacis, scriptus item saec. XVI ineunte et sic inscriptus: "epi-
grammata Latina comperta a Kyriaco Anconitano vetustatis superioris
saeculi diligentis simo indagatore'1, tam corruptus confususque est, ut fere
nullam utilitatem habeat. — Citavi hos commentarios ad numeros in-
scriptionibus in editione adscriptos et sic tractavi, ut Vindobonensem li-
brum fere spernerem, Moroniani autem et Parmensis et Mutinensis variam
lectionem referrem totam; quare ubi commentarii citantur simpliciter,
ibi tres illos libros consentire scito, ubi vero in partes discedunt, li-
brorum nomina (Cyr. vel syll. ed., Parm., Mut.) adieci. — Praeterea
conditores corporum saeculi XV exeuntis et incipientis XVI in titulis
Achaiae tam Graecis quam Latinis pendent fere ex uno Cyriaco; unde
vero Cyriacana sua traxerint, non item apertum. Nulli ex iis copia fuit
commentariorum eorum quos habemus excepto uno Lilio y cuius syl-
loge facta Bononiae c. a. 1510 (v. praef.) cum Cyriacana habeat alia minime
obvia (v. n. 433. 456), in Dalmatia Epiro Achaia pendet ex codice simil-
limo Mutinensi; persaepe enim in erroribus contra Parmensem librum alios-
que Lilius Mutinensisque consentiunt. Vetustiores autem conditores,
maxime Felicianus et Marcanova quique congessit syllogem Redianam
Strozza habent quidem titulos quosdam qui redeunt in commentariis Cyri-
acanis, ut Patrensem n. 502, Corinthiacum n. 536, Graecos denique aliquot,
longe plerosque autem ignorant. E contrario proponunt titulos horum
locorum qui desunt in commentariis, ut Argivum n. 531, Athenienses
n. 549. 552, Patrenses duos n. 514. 525, quorum item venire a Cyriaco
Argivum Atticosque constat, Patrenses probabile est. Cyriacana igitur
in commentariis servata sunt non integra, sive quaedam exciderunt
ex exemplis quae supersunt, sive Cyriacus pluribus vicibus Graeciam
percurrit nec nisi unius itineris commentarii hodie supersunt.
De iis qui post Cyriacum Graeciam peragrarunt, librorum editorum
scriptorumque quibus usi sumus recensus huic volumini praemissus
sufficiet.
 
Annotationen